413
184
CAP. XV.
Quod ex sacris Moses scriptis tria principia Phi¬
sica traduntur, quae vbiques siue in caelo siue om¬
nibus elementis potentia & actu deprehendun¬
tur, vt nihil sit in tota mundi creatione, quod
ipsis careat.
QVAE sit autem diuini vatis Philo¬
sophia, quam ex schola sua do¬
cuit nos Deus, dicimus ipsum
Deum ex nihilo, chaos quod¬
dam, seu abyssum, seu aquas
vocemus, creasse. Ex quo chaos, abysso, aquis
spiritu Dei animatis, Deus vt summus Ar¬
chetypus & creator, separauit primo loco lu¬
cem à tenebris, & caelum istud aethereum, quod
cernimus, tanquam essentiam quintam, aut
spiritum purissimum, siue corpus spirituale
simplicissimum. Deinde aquas diuisit ab aquis,
hoc est liquorem subtiliorem aëreum & mer¬
curialem, à liquore crassiore, viscidiore, olea¬
ginoso seu sulphureo. Sulphur dein, hoc est
aquas crassiores ab arida parte diduxit, quae
instar salis ex secretione substitit, & adhuc
subsistit seorsim. Nec tamen ita separatae sunt
illae partes vniuersales totius chaos, quin ad¬
huc singulae tria illa principia apud se reti¬
neant, citra quae esse nequeant, nec genera¬
tiones adimplere. Hoc tantùm Deus fecit,
vt putiora ab impurioribus separaret, hoc est