413
185
puriorem & aethereum mercurium purius &
inextinguibile sulphur, purior & magis fixus
sal, in pellucida & inextinguibilia astra ac lu¬
mina, in crystallinam ac diamantinam substan¬
tiam seu corpus simplicissimum, quod cae¬
lum dicitur, supremum quartúmque elemen¬
tum formale reduceret, ex eóque formae in
crassiora elementa ad rerum omnium gene¬
rationem, tanquam semina infunderentur.
Quae quidem crassiora elementa dicuntur
quòd ab iis in diuisione chaos, purissima pars
extracta sit & in caelum fructusque eius re¬
dacta. Quae quidem omnia elementa, siue
simplicissimum illud quartum, siue quae cras¬
liora dicuntur, cùm constent ex tribus illis
principiis hypostaticis nunquam ita separa¬
ri olim potuerunt, ab inuicem aut ab artifice¬
nunc secerni possunt, quin semper, quodcum¬
que superest, ex tribus illis componatur.
Discrimen est, quòd aliae secretarum partium
sint purissimae simplicissimae & maximè spi¬
rituales substantiae, aliae crassiores & minus
simplices, aliae crassissimae & summè mate¬
riales.
Fatendum igitur, caelum licet simplicissi¬
mum, ex tribus illis principiis constare: sed
purissimis ac spirituosissimis totis formali¬
bus, alia verò crassioribus & impurioribus.
Quo fit vt virtutes caeli, cùm totae sint spiri¬
tuales, facilè in alia elementa, formas suas e¬
tiam spirituales citra vllum impedimentum
penetrantes, in inferiora elementa infundant:
vnde corpora naturalia omnia, propagatio¬