413
223
re ea illoue memoriae inculcet. Sicuti enim
vniuersa haec mundi machina, in mundum
intellectualem, caelestem & elementatem di¬
uisa est: quorum intermedius est caelestis, qui
alios duos non tantùm diuersissimos: sed
prorsus contrarios copulat supremum illum
intellectualem videlicet totum formalem ac
spiritualem: & elementarem, materialem
ac corporeum. Sic in Homine triplex eius¬
modi Mundus perpendendus est in tres partes
apertè distributus, arctissimè tamen copula¬
tas ac probè vnitas, Caput videlicet, thora¬
cem & inferiorem ventrem. Qui quidem
inferior venter, partes generationi, ac nutri¬
tioni dicatas complectitur, qui elementari
mundo & inferiori respondet. Intermedia
pars, thorax scilicet aut pectus: vbi sedes cor¬
dis posita est, motuum omnium fontis, vi¬
taeque ac caloris, refert caelestem illum mun¬
dum intermedium: quod vitae, calorisque ac
motuum omnium principium est: In quo
sol imperium habet, vt cor in pectore. Sum¬
ma vero & suprema pars quae caput est aut
celebrum, originem continet intelligentiae,
cognitionis & sedem rationis, quemadmo¬
dum intellectualis mundus supremus, qui
Angelicus mundus est. Hac parte enim ho¬
mo fit naturae caelestis particeps, intelligentiae,
sentientis aè vegetantis animae, omniumque
caelestium functionum formalium & incor¬
ruptibilum: cùm alioqui elementaris eius
mundus totus sit crassus materialis ac ter¬
restris.