413
237
tudo, referri debet. At vinosa qualitas, qualita¬
tum variis modis coeuntium mistura, medicis
dicitur: quae differentias etiam innumeras ad¬
mittit: vt modò hanc modò illam qualitatem
saporis ac gustus repręsentet. Sed nullus vnquam
fuerit finis, si singula quaeque excut ere esset
animus: Qualitatum enim eiusmodi, quae ab
elementotum mixtione proficiscuntur, infini¬
tus etiam est earum numerus.
Austerus sapor & adstringens, quùm de na¬
tura terrae participet, terreus etiam ac crassarum
partium est suae molis compage: frigidus verò
qualitate. Hinc fit, vt eiusmodi austera ac pon¬
tica incrassandi vim habeant, laxaque membra
contrahendi ac corroborandi, necnon refrige¬
randi ac exiccandi & terrestri illa ac crassiore
materia, qua constant.
Acerbum, quòd crassitie & terrestriore sub¬
stantia ponticum superet, vi etiam refrigerandi
ac exiccandi vincit.
Acida, & si tenuiorum substantiae partium
sint: frigida tamen qualitate paria sunt ad¬
stringentibus. Tenuium autem illa esse par¬
tium hinc fides fit: quòd in sensilibus par¬
tibus, velox sit operatio, & saporis affectus:
qui acerborum & adstringentium tardus est:
acidaque omnia in profundum corpus fa¬
cilè penetrent, & vires suas illius transmit¬
tant, cùm ab acerbis superficies tantùm cor¬
poris efficiatur.
Salsa & nitrosa, terrea sunt, calida &
sicca: ad quae proximè accedit amarus sa¬
[FT]Q[/FT]