413
4
veriùs ex triplici illius officio, vnde Trimegi¬
stus dictus est, quo Moses caruit, affirmari po¬
test) modò de re constet, & de eius doctrina
fides fiat? Nunquid hoc liberè in campo expa¬
tiari, & nullo consilio euagari est? Sed ἀυτα δεια
ista tua, quâ tibi in loquentia (eloquentiam
dicere volui) plus aequo blandiris, hanc tibi
excurrendi voluptatem attulit. Frui igitur istis
deliciis te opportuit, non anxiè in Paracelsum
ita debachari. Hunc falsò & contumeliosè Al¬
chymiae originem à cacodaemone aut Diabolo
accepisse asseris: vbi satis prodis tuam in illius
scriptis inscitiam, quae calumniarum hanc tibi
ansam praebuit; Non abs re igitur vanitatis ar¬
gueris, qui sensa scriptorum doctorum non
capis, aut ea turpiter in contrariam sententiam
detorques: Sed missa isthaec faciamus; tu verò
circumspice, ne, si quid est, quod ingenij tui, in
scriptis & Hermetis & multorum Philoso¬
phorum Chymicorum, captum superet, cui¬
quam iniurius sis, & repentè ad insaniam adi¬
garis. Quaere sapientiam ex eo, qui vel somnio¬
rum significationem, ne dum scriptorum ho¬
minùm interpretationem elargitur. Falsò etiam
Spagyrica remedia citra rationem & experien¬
tiam reperta esse pronuncias, quorum vbique
tot virtutes & admirandi effectus cum vtilita¬
te & voluptate conspiciuntur. Apud te quidem
ratione carent & experientiâ, qui rationis es &
experientiae expers, quod satis indicant occul¬
tae tuae proprietates, ad quas tamquam ad asi¬
norum pontem, cùm te aliqua difficultate ex¬
tricare non potes, statim perfugis.