413
9
eius artificium Laconico dicendi modo, qui
Philosophis proprius est & vernaculus, cùm de
Saturni menstruo egimus, iam à nobis satis
enucleatum est, vt illis satisfactum fuerit, quę
ingenio pollent, & ad hanc artem nati sunt.
Primô internum principium esse vis, ex quo
procreentur omnia: deinde illud duplex con¬
stituis, naturam videlicet & animam, quo qui¬
dem Principio, quùm ars destituatur, eam id¬
circò ineptam esse ad conficiendum aurum in¬
fers.
Praeterea vt forma essentialis corpori apte¬
tur, materiam debere esse ad formam excipien¬
dam idoneam asseris, quae talis redditur tem¬
perie certa, & legitima conformatione. In istis,
quàm apertè in generatione rerum ignoratio¬
nem tuam prodas, hinc liquet: Primò quòd du¬
plex principium formale constituas; & ea di¬
stincta facias, quae vnum & idem sunt ratione
& essentia. Secundò, quòd materiam substan¬
tialem, à forma essentiali separas, ignarus vnâ
& eadem fidelia duos parietes dealbari, aut vnum
ex altero, aut vtrúmque ex eodem principio
consurgere.
Atque, vt tibi pateat quàm friuola ista tua
falsáque sit naturae & animae distinctio, vtrius¬
que definitiones afferamus, quae rem consti¬
tuant, si fieri potest, aut descriptiones, quae
proprietates vtriusque vel easdem vel diuersas
faciant. Naturam vocat Aristoteles 2. Phys.
principium motus & quietis, in quo est primò
& per se. Galenus vero sic definit finitionum
libro, vt sit vis quae ex se ipsa moueatur, sitque