413
10
author formationis, generationis & perfectio¬
nis. Quam Plato antè dixerat vim quandam esse
rationis & ordinis. Anima verò sic ab eodem
Aristotele definitur, vt sit ἐντελεχεια seu pri¬
mus actus, & corporis organici perfectio, vi¬
tam potentiâ habentis, quòd ab eo actu omnes
vires, operationes & actiones in corpore cu¬
iusvis animalis procedant. Forma enim agens
& mouens Aristotelicis vocatur actus primus
vt anima & natura. Alibi eandem definit Ari¬
stoteles, spiritum quo viuimus, sentimus & in¬
telligimus. At quid est principium motus, &
vis illa generationis, & perfectionis auctot,
quàm anima aut spiritus, quo formamur viui¬
mus, sentimus & intelligimus? Idcircò Plato¬
nicis natura est anima illa vniuersalis, omnes
alias animarum species & indiuidua informans
& procreans (Hominis animam rationalem
hîc excipio, vt quae homini ex luto iam facto
& post naturam creatam à Deo inspirata sit)
Quàm friuola igitur ista sit distinctio, quis non
videt?
Porrò cùm dicis materiam oportere tempe¬
rie certâ, & legitimâ conformatione instructam
esse, vt formam recipiat: vnde quaeso & ex quo
Principio nata est illa materia & temperies.
Nam ab internis illis principiis orta esse non
potest, quia sunt formalia, non materialia
Principia, vt tu vis, quae materiam illam tem¬
peratam & probè conformatam subire debent.
Duo igitur erunt principia, alterum Formarum,
alterum Mareriarum. Atqui quòd creatum
est à Deo, vnum fuit, non binum, ex quo illo