413
38
Constat ergo in metallis vitam inesse, restat
alterum caput enucleandum, An ea vita no¬
strae possit adaptari, & eam tueri, ne motbis
extinguatur. Quod sic paucis expediemus. Quę
diutiùs permanent inesse suo, illa constantioris
sunt vitę, quàm quę vno momento intereunt.
Hoc inesse plantis, alterum verò metallis vbi¬
que agnoscitur, siquidem plantę aut herbę vno
momento exarescunt ac dispereunt, metalla
vero per mille aut plura annorum spatia excur¬
runt. At quomodo vitam longam promittant her¬
bę, & auxilium diuturnum quo sibimetipsis
carent. Contrà verò, quùm metalla sua tàm
diuturna vita, per multa annorum curricula con¬
seruent se ac tueantur, quidni & aliis corpori¬
bus insita idem pręstent? Sed obijcies corpo¬
ra nostra huic formę aut vitę suscipiendę non
esse idonea, quod vnum nobis restat discu¬
tiendum.
Vt pleraque nostri scripti dogmata obli¬
què interpretaris, & detorques in alium sen¬
sum. Sic etiam nobis falsò imponis nostram esse
sententiam, vt ab auro petamus vitę alimentum
& conseruationem. Si ad normam tuę iam prae¬
missae diuisionis, qua verum omnium alias es¬
se alimenta, alias medicamenta, & alias vene¬
na ptonuntiasti, hanc totam tuam ratiocinatio¬
nem reuocasses, & recto iudicio vti voluisses,
nonne potiùs hanc vitae ab auro conseruatio¬
nem ac produnctionem, ad medicamentosum
aurum quàm alimentosum retulisses: & in me¬
dicamentum potiùs aurum à nobis vsurpari,
quàm in alimentum credidisses: Debuisti igi¬