413
41
naturali proprio separat superfluitates he¬
terogeneas, quas metalla calore connaturali
minimè separare possunt.
At cur negabitur aurum esse naturae amicum,
& in medecinam redactum subtilissimam, ac
potabilem spiritibus nostris esse familiarem,
cùm omnia in vsum hominis & propter ipsum
creata sint à Deo? Docet enim Moses tempo¬
ris ordine vltimum esse factum hominem, qui
omnium creaturarum aliarum dominus sit
constitutus. Qui cùm sit finis omnium, nunquid
& in eius vsum summa haec medicina creata
fuerit? Sed cur aurum, & animalia, & plantas,
in conseruanda hominis vita & valetudine su¬
perat? Num quia constantiores vitae spiritus
habeat, quàm plantae aut animantes? Quid enim
conferant homini diuturnioris vitae, plantae
aut animalia, quum sese ipsa diu sustinere ne¬
queant? At cùm firmiores metalla habeant vi¬
tales spiritus, quibus corpora sua tueantur ac
foueant, protrahantque in tempus longissimum:
Nunquid balsamo nostro ij inserti, idem prae¬
stabunt, vt videlicet vitam nostram quàm lon¬
gissimè producant? Ex his omnibus colliges
Anonyme, & in auro summam esse propagan¬
dae vitae nostrae, & conseruandae medicinam:
eámque quùm sit spiritualis & ignea, spiritibus
vitae nostrae calidis & solaribus esse congruen¬
tissimam ac familiarissimam. Ne autem ea me¬
dicina vti nos putes ampliùs, in alimentum, sed
in medicamentum. Satisfuerit enim semel aut
bis in anno de ea vel tantillum sumere, non in
dies, ad satietatem, instar cibi ingurgitare, vt