413
42
Nestoreos annos attingamus citra morborum
taedium.
De quinta Essentia aduersus nostrum Aristarchum.
Vt non solùm tibi, Anonyme, sed om¬
nibus tui similibus caelum negantibus,
silentium imponamus, pauca de anti¬
quitate Chymicae artis, quam vt no¬
uam arguis ac damnas, & de quinta essentia, de
qua ambigis, an extet in rerum natura, nec ne,
pauca disseremus: primo tamen loco ratiuncu¬
las tuas in negationem quintae essentiae nullo
negotio confutabimus. Omnia fieri vis ex qua¬
tuor elementis & caelo. Elementa materiam &
formam tribuere intrinsecus, caelum verò vt
efficientam causam, esse extrinsecam, quae ab
opere consummato recedat. Dicis autem cae¬
lum recedere, quòd nullum sui symbolum ad
rem perficiendam conferat, ideóque Aristoteli
ἀσυμβλητον dici, sed tantummodò suo calore
componat ac concoquat omnia, συμβληζα
autem hoc est ea quae symbolum suum confe¬
runt, sola misceri. Hîc non meministi distin¬
ctionis supra à te allatae, inter ea quae à natura
fiunt, & ea quae ab arte. Artificem quidem se¬
parari ab opere, naturam verò non, quae omnia
confert vt opus perficiatur. Vide igitur quàm
tibi ipsi constes, & quantum prouectus sis in
generationis rerum cognitione. Repetamus
igitur memoriâ quae semel aut iterum iam su¬
prà diximus, naturam vel animam vniuer¬