413
43
salem, scientiam & rationes in se habere
generationum omnium, quas cùm explicat,
omnes causas, simul confert in operationem
aut formationem rei nasciturae. ita vt eadem ip¬
sa & formam & materiam praebeat, artificium
& finem constituat, quae à re aut indiuiduo non
recedunt, sed perpetuò remanent, ipsâ naturâ
nunquam quiescente, sed intrinsecus & extrin¬
secus omnia dirigente ad extremum vsque sui
operis interitum: Frustra igitur & perperam in
rebus naturalibus efficientem causam à reliquis
separes, vt quae potissima sit causarum quae ma¬
teriam & formam generant ac informant, opus¬
que suum ad finem vsque regant.
Cùm igitur omnia quae ex elementis à caelo
generantur naturalia sint, & quicquid causae
conferunt, in opere consistant, ita vt finis & ef¬
ficiens causa in ipso indiuiduo perstent, ope¬
rante semper, & sine intermissione, efficiente
illâ causâ sequitur, caelum si operetur cum ele¬
mentis ad indiuidui generationem, (vt tu vis
per efficientem causam quam vocas) cùm hoc
ex naturali cursu procedat; etiam aliquid essen¬
tiae suae, eiúsque praestantioris in elementato
illo indiuiduo, relinquere, atque idcircò non
immixtum manere ad mixtorum generationem:
in quem errorem lapsus es, memoriae tuae defe¬
ctu. Etenim non recoluisti animo, quod antea
concessisti, omnia constare ex materia & for¬
ma naturalibus, hoc est ex spiritualibus & cor¬
poreis. At nunc quia caelum videtur tibi spi¬
rituale prae elementis non potuisti tibi
persuadere ipsum coniungi posse cum corpore,