413
44
sed corporea corporeis tantùm aptanda esse.
Quaeris deinceps (sic respuens Platonicorum
de anima vniuersali mundi sententiam) si ea
diffunditur per omnes mundi partes, cur om¬
nia non animantur? Miror ingenij tui incon¬
stantiam, cùm enim agnoscas animarum, ho¬
minum, pecudum & vegetabilium inter se col¬
latarum varietatem & discrimen: cur praeter¬
misisti, eiusdem matricis progeniem inanima¬
torum vt vocas, quasi anima, vita & spiritu pror¬
sus destituta sint? cùm vt suprà diximus, &
quòd subsistant, se anima & vita in statu suo
subsistere satis supérque testentur? Nunquid
vides, quemadmodum & quot gradibus tenui¬
tatis aqua differt à terra, aer ab aqua, & caelum
aethereum ab aëre: Sic inter se illorum progna¬
ta indiuidua differunt, vt quot gradibus pecu¬
des à vegetabilibus, sic & hominum animae à
brutorum anima discrepent & excellant?
Sed vt totam huius mundi machinae con¬
structionem oculis tuis subijciam, generatio¬
nem rursum, aut extractionem, aut separationem
singularum mundi partium contexemus, vt
inde & tibi pateat, quàm antiqua sit Chymia,
aut ars Spagyrica, cùm à Deo ipso, aut si mauis
à prima natura rerum profecta sit & homini¬
bus patefacta. Diximus suprà à verbo illo Fiat
(quod principium omnium rerum fuit) crea¬
tum fuisse chaos, quod incubante spiritu do¬
mini animatum est, vt simul anima mundi vni¬
uersalis, cum corpore vno & eodem momen¬
to, procreata sint, Imò ex verbo illo (Fiat) spiri¬
tus processerit, qui chaos efformarit, cuius est