117
DISQUISITIO
20
non sit retegendum. Et "Evangelium regni omnibus,
gentibus in toto orbe annunciatum iri, ipsis in testi¬
monium, & tunc fore finem". Nam ut is est He¬
lias Evangelicus, cujus virtute & spiritu re¬
stituentur omnia, qui in praecursore Domini,
Ioanne videlicet Baptista, in quo primum in¬
Novo Testamento promulgatum Evangelium,
iam tùm quidem venit & emicuit; sed in fine
mundi idem longè, lateque in spiritu corrusca¬
bit: ita ad eundem modum nobis PARACEL¬
SUS chymicarum artium Heliam quendam
depingit, quarum oculta in apertum sit prola¬
turus, quando illae magno quaestu vigentes pas¬
sim florebunt, quae nunc radices agunt, qua de
re postea. Iterum Paracelsus de isto Helia ar¬
tium definitè & in specie loqui deprehendi¬
tur, generaliùs dictum ad hypothesin referens,
& uni ferè singulari homini accommodans,
non ut significationem generalem tollat, sed
ut doceat collectivum illud nomen Heliae ad
certum usque individuum propagari, [GR ] κὰτ ἐξο¬
χήν . Sicut enim Ciceronis seculum aureum fu¬
isse dicitur, quo Linguae Latinae puritas, elegan¬
tia, nitor, ad summum planè maturitatis & ve¬
nustatis apicem pervenit, quae tamen in uno,
& quasi cumulo universas naturae opes pro¬
fudit: ita siquis Heliam Latinae Linguae tum ui¬
emicuise