117
DE HELIA ARTISTA. 21
uisse dicat, hoc est tempore Ciceronis in
quàm, plurimis, in ipso vero Cicerone praeci¬
pue, nihil inquam à sententia Theophrasti di¬
versa dixerit.
Heliam igitur artium, ac praecipuè chy¬
miae, sic proponit κατ’ ἕνα in libris mineralium
Tractatu primo: "Verum quidem" inquit, "est, multa
in terris adhuc latent abdita, quae juxtà cum aliis
gnoro. Nam hoc scio DEVM deinceps mirabilia mul¬
ta patefacturum, & multò plura in lucem proditurum
esse, quàm antehac nobis omnibus cognita fuerint. Hoc
item verùm est, Nihil est absconditum, quod non sit re¬
tegendum ideò post me veniet", inquit, "cujus magnale
nondum vinit; qui multa revelabit". Haec ille μαντῶ¬
δης de certo ac singulari quodam homine. Ea¬
dem cap. 4. Tincturae physicae explicare vide¬
tur cum inquit: "Horum arcanorum adhuc plura sunt,
quae transmutationem efficiunt, licet perpaucis sint
cognita. Nam si cuiquam à Deo pate fiunt, laus tamen
& praeconium eorum non statim in vulgus percrebe¬
scit, Deo cum arte prudentiam alios celandi praestan¬
te, usque ad Heliae Artistae adventum. Tunc enim pate¬
fiet, quicquid est reconditum". Haec ille. Quin imò
tunc aureum; & gratiae illud seculum pollice¬
tur, cum dona Spiritus adeo luculentè sese ex¬
sertura asserit, ut ab omni aevo tantum scien¬
tiae & sapientiae neget auditum fore: qua da
repostea. Mirùm sanè hominis augurium, prae¬
sertim