117
DISQUISITIO
48
vi, quod frigore non concrescit, scilicet per se¬
& solum. At cum in metallum cum sulphu¬
re concrescit & fundi potest, & frigore congela¬
scit, ut videre est in genesi plumbi ex Mercu¬
rio & vel in Antimonio patet, in quo tamen fi¬
xionis permanentia nulla in metallum per
extensibilitatem facta est. Apparet igitur elum¬
bia esse lesuitae argumenta, & ad speciem so¬
phisticam solùm composita, ac nescio quid futi¬
lis, sed plane nihil solidae rationis prae se ferre.
Hoc & illi, & eius complici Pererio respon¬
sum esto, qui in suis libris de communibus
omnium rerum naturalium principis & affe¬
ctionibus ita scribit lib. 8. cap. 19. "Quidam,"
inquit, "rerum metallicarum peritissimi, de quibus
etiam subtiliter & accurate scripserunt, affirmant,
trimum ac summum fundamentum, quo nititur &
sustendatur ars Alchymiae, nulum esse: quo intellige¬
re licet, ipsam artem (si modo ars dicenda est, quae in¬
se nihil veri ac, certi habet) inanem ac falsam esse.
Etenim Alchymistae putant materiam omnium metal¬
lorum esse sulphur & argentum vivum: quamobrem
profitentur, se ex varia sulphuris & argenti viri in¬
vicem commixtorum temperatione, posse quodlibet
metallorum efficere, in quo sanè, vehementer fallun¬
tur. Nam si sulphur & argentum vivum est materia
auri & argenti, ergò in venis, in quibus generatur au¬
rum & argentum, apparebunt aliqua vestigia sulphu¬
ris & argenti viri, similiter etiam in renis sulphuris
& ar¬