117
DE HELIA ARTISTA
49
& argenti viri, reperirentur aliqua indicia auri &
argenti: Sed ipsi qui totam penè vitam curiosissimò
lustrandis considerandisque venis & locis metallorum
consumpserunt, nunquam tale aliquid reperire potu¬
trunt. Quare falsa est opinio Alchymistarum, & au¬
rum quod ab ipsis fit ex sulphure & argento vivo non
est verum aurum. Non enim, ui dictum fuit, talis est
materia veri & naturalis auri, etc". Haec hypothe¬
sis principiorum, quae metalla componunt,
trum à Iesuita Pererio rectè negetur, & proin¬
de veri & naturalis auri effectio & generatio
per chymiam explodatur, satis superque iam
ostendisse putamus, undè non mirum est, eum
praeconceptis hujusmodi falsis opinionibus
fascinari, ignoratis principiis, & eundem in
tota reliqua disputatione, quod & Hagelio ac¬
cidit, nihil solidi posse asserere. Sed pergamus
ad reliquam telam pertexendam.
Altera adversus Chymistas ab Hagelio su¬
scipitur de metallorum distinctione defenden¬
da opinio: qua specie ac differentia essentiali ea
vult distingui, ac proinde metalla in metal¬
la non posse transmutari colligit. Tertia de¬
indè directè contra chymistas intenditur; de
mutua metallorum transmutatione, in qua
nullam substantialem metallorum transmuta¬
tionem arte fieri posse statuit. Cui opinioni Pe¬
rerius supra citato loco quartam adiicit, nempè
nullam per artem non modo transmutationem
fieri
D 2