117
DISQUISITIO
50
fieri, sed nec de integro effectionem siue pro¬
ductionem veri auri naturalis esse: quibus ex¬
plicatis & discussis, Disquisitionis nostrae fine
faciemus.
Quod igitur ad distinctionem metallo¬
rum attinet, cùm omnia pariter ex sulphure &
hydrargyro concreverint, ut demonstratum
est, & ipso facto deprehenderimus, ea solum
quò ad hydrargyron purius vel impurius; &
quò ad sulphur fixum vel cremabile differre,
juxtà diversam contemperationem eorum
per sal sive terram metallicam concurrentem
cum sulphure, non quidem eorum opinionem
improbare possumus, qui negant essensifica
differentia speciali metalla differte, sed tan¬
tùm ratione accidentium diversorum, in mi¬
neris supervenientium, quae diversa metalla fa¬
ciunt: sed tamen dicis causa supponamus ea
differre speciali forma, nunquid una forma
corrupta alteram inducere ars nequit? nempè
si substernatur materia formam appetens, &
impulsu causae efficientis naturalis, ac debitis
adminiculis in actum prorumpens: Non
nim species in species mutari dicimus, velut
argenteitatem in aureitatem, sed individua
specierum corruptioni & generationi obno¬
xia & mutabilia. Videamus, igitur quomo¬
do Iesuita suam sententiam tueatur. "Com¬
munis", inquit, "multorum est opinio, solum aurum in¬
ter me¬