477
Paucorum
culpa in multi¬
tudinis non
debet redun¬
dare detrimen¬
tum.
12
PRAEFATIO
ne uti possint. Et his sane laureatis Apulejis, siue leonum sive vulpium pellibus
indutis, ad Balnea Dianae aditus non solum praecludi debebat, Pythagora ipso ve¬
tante cibos in scaphium ponendos esse: verum etiam in hortum Chymicum iis¬
dem ruditer irruentibus, selectissimas has praeberi non conveniebat Lactucas,
cum ipsis Tribuli & Cardui sufficerent: Atiamen cum stultorum & improbo¬
rum calumniae; secundum sapientum virorum iudicium, magno animo parvi
faciendae sint, & olla fervens muscarum insessum non formidet, meliora me quo¬
que sperare iuberent quorundam voluntates humaniores & faciliores redditae,
ac Censurarum violentiae (iniquo veritatis odio deposito) mitigatae, quibus vul¬
go & magnatibus invisa & suspecta reddere talia DEI dona conati sunt: nolui
bonos & immeritos experiri damnum ingratitudini sordidae alioquin debitum:
nec indignitate quorundam verae & antiquae Medicinae sectatoribus benignos
hos occludere fontes, qui & veterum doctrinam medicam exacto iudicio perpen¬
sam, quotidiè ad incudem revocant, & tempestivâ ab erroribus poenitentiâ desi¬
stentes, Paracelso etiam (invidiâ & maledicentia fugatâ) suum, quem in practi¬
ca & praeparationibus meretur locum, relinquunt.
Quam vis autem accusationum copia saepè iudicibus fastidiosa & suspecta
extitit, tamen propter mundi iniustitiam ist haec, hoc loco, & his temporibus, ubi
iniquitas abundare, & multorum caritas, quàm in Christianis pectoribus erga
fratres ardere aequissimum erat, refrigescere coepit, commemorata, nullo modo su¬
perflua & parerga censeri debent: neque verò Medicos pia doctrina praeditos sermo
hic offendet, quem de solis Superbiae, Invidiae & Ignorantiae mancipiis, Chymicae
Veritati contra conscientiam in DEI & Naturae contumeliam, Reipublicaeque
detrimentum reluctantibus, hîc dictum volo. Antequam verò ipsam Reme¬
diorum descriptionem aggrediar, operaepretium me non exiguum allaturum consi¬
do, si prius DEI summi auxilio fretus in hac Praefatione Admonitoria quaedam
pertractem, quae à Philosophico Medico, summo mentis apice & diligentissima
indagine sunt perlustranda.
Et Primò, Quaenam sit illa Medicina, aegritudines à corporibus humanis
expellens, à paucissimis Medicis hactenus cognita & observata: cui addita est ab¬
soluta Elementorum & Hominis Microcosmi descriptio Philosophica, Oblivionis
ferè Ignorantiae matris caligine obsita & involuta.
Secundò, ubinam illa Vera Medicina lateat.
Tertiò.