477
13
ADMONITORIA.
Tertio, quod Corticibus tecta beneficio Vulcani cruenda, & debito artifi¬
cio praeparanda sit.
Quartò, qua virtute & quo modo in corpus humanum illa agat, & mor¬
bos expellat.
Quintò, qualem ministrum requirat Medicum.
Sextò, de antiquissimorum Philosophorum Medicina universali & sum¬
ma à multis decantatâ, à paucissimis non dico possessà, sed nec visa, nec credita,
Coronidis & Epilogi loco aliquid, in proclamatae Veritatis subsidium, agetur.
I. DE VERA MEDICINA.
Vera Medicina, de quà imploratâ prius divini auxilii assistentiâ, hîc agere
decrevimus, merum est DEI Altissimi donum: non ab Ethnicis, sed à su¬
premae universitatis unico Rectore, solo videlicet Deo, dierum Antiquissimo
& errare nescio, Luminum patre, petenda & discenda. Ideò non ex Creaturis,
sed ex Deo discenda est Sapientia, qui omnium Arcanorum conditor solus scit,
quas proprietates cuique creato indidit: Nunquam enim à mortali praeceptore aut
litera mortuâ, tàm rectè & commodè discitur, quàm ab eo, qui omnium rerum
est perfectus artifex, sicuti est ipse Greator sublimis & gloriosus Deus, à quo ad nos
profluit, non aliter atque à radiis solaribus calor, qui flores & omnis generis germi¬
na producit: Quid enim habet Homo, quod non supernè accepit? Omnes per re¬
trogressionem discunt à primo, & hîc à Deo, qui ei scientiam creavit. Medicus
nasci debet è Lumine Gratiae & Naturae ab interno & invisibili Homine, inter¬
terno Angelo, Luce Naturae, quae instar veri Doctoris homines instruit, prout
Spiritus Sanctus Apostolos linguis igneis instruxit: Exercendo confirmatur illa,
& in lucem producitur, non stabilitur Humanâ, sed DEI & Naturae institutio¬
ne: Fundata enim est non supra figmenta Humana, sed supra Naturam, quàm De¬
us sancto suo digito sublunaribus praecipuè verò Metallis perfectis impressit, idèò
verum ejus Fundamentum Deus est. Medicina ergo nihil aliud est, quàm creata
& incarnata misericordia à Patre coelesti, egentibus & aerumnosis mortalibus
rogata, ut patiens aegrotus sensibiliter videat, & experiatur benignum erga se in
offlictionibus suis Creatoris sui amorem, misericordiam, & auxilium, sicque Deus
in suis mirabilibus glorificetur. Haec autem vera Medicina seu Mumia Naturalis
B 3
Sirac. cap. 34.
sect. 20.
cap. 37. sect. 26.
Vide Laby¬
rinthum me¬
dicorum apud
Paracelsum.
Matth. 18.
Joh. 6.
Psalm. 58.
Frustra enim
docet praece¬
ptor discipu¬
lum, qui ad ar¬
tem non est
natus ex
stris.
Medicina est
gratia data à
Deo, cuius fun¬
damentum non
sunt Academi¬
ci libri, sed in¬
visibilis Mise¬
ricordia DEI
& Donum: Illa
insuper scripta quae vero fundamento ac experientia innituntur.