477
37
ADMONITORIA.
nutione potestatem habet gignendi & prodicendi corpora visibilia, & quas¬
cunque operationes mirabiles praesens, absens, supra Humanae Rationis captum pro¬
ferre potest. In corporalibus Lux Naturae omnia facit visibilia, sic in aeternis so¬
la Fides omnia facit visibilia: Per Imaginationis impressionem foetus in utero
matris afficitur signo notabili sine corporali contactu: Quod corpore facimus vi¬
sibiliter, id fide facimus spirituum more: Ita Imaginatio efficit pestem & similes
morbos Firmamentales, inducit morbos ac sanitatem. Pestis, quae ex timore,
terrore & metu provenit, oritur per Imaginationem spiritus minoris mundi seu
spiritus sydorei & Animalis (qui est mechanicus Astralis) in Homine, ut vi¬
demus in gravidis, per eundem spiritum sydereum notam foetui in utero impri¬
mentibus: Hic spiritus sydereus ex Astris Homini innatus (ideò etiam unitus
manet cum Astris) est Magnes & magneticae Naturae in Homine. Quemadmo¬
dum enim Terrestris Magnes suo corpore spiritus est, & ad se trahit: ita etiam
corpus & spiritus in Hominis corpore visibili attrahunt, & hic est Magnes mi¬
crocosmi: Sydereum corpus & spiritus attrahunt ad se vires Astrorum, ut in
Lunaticis videre est, ubi manifestantur convenientiae, proprietates & affinita¬
tes talium virtutum magneticarum, quas spiritus & corpus sydereum Hominis
cum Astris habent. Haec Quarta species Magiae Naturalis Gamahaeos dicta,
adjumento artis, omnia invisibiliter & spiritualiter facit, quae alioquin natura,
absque ejusmodi arte adhibitâ visibiliter & corporaliter facere potis est. Domus
est quasi mortua, sed Incola, putà spiritus motus perpetui Naturae in visibilis,
nimave mundi scintillula magnetica, vivit, & efficaciter operatur. In Astris
Firmamenti latet omnis sapientia animalis, opificia, artes, scientiae, omniumque
rerum cognitio. Nihil est ita occultum in mundo, quod non sit praefiguratum in
Astris, imo omnia Astra Firmamenti, quae sunt Tinctura speculationis Animi
nostri, possunt imaginando ex suâ vi ingenità res corporales & visibiles ex non
apparenti producere, ut iam sereno coelo mox producitur nubes magna, & ex ea
sit pluvia, lacus, nix, ros, tonitrum, grando, quae licet ante productionem Nihil sunt,
tamen ex in visibilibus producta fiunt magna corpora. Hoc exemplo innotescet
nobis omnia in prima Creatione producta fuisse ex NIHILO DIVINO, seu In¬
visibili Puncto Cabalistico in aliquid, quod in momento Deus fecit, quia opera
ius non patiuntur moram temporis: nam ex invisibilibus Tenebris omnia pro¬
cesserunt & evocata fuerunt (VERBO dicente & Spiritu foventè) ad visibilem
E 3
Imaginatio¬
nis Impressio
ex Timore,
Terrore, Moe¬
rore est mor¬
borum & mor¬
tis origo: sicuti
splendor Solis
per vitrum, ita
Astra pestem
per cutem im¬
mittunt.
Sapientia est
principium In¬
cantationis &
ea faciunt
stra quae cupit
Sapientia Hu¬
mana.
Ratione cor¬
poris elemen¬
taris est Spiri¬
tus, & perficit
etiam spiritua¬
les operatio¬
nes.
Coelo omnia
notissima sunt,
omnes actio¬
nes, & eventus
hominum in
Astris depictae
sunt.
Quodlibet
Animal suum
in Coelo habet
signum Ascen¬
dens, sic etiam
Homo Bruta¬
lis.
Corpus
mne ex Spiri¬
tu invisibili & incomprehensibili subsistente producitur.
Triplex NIHI Divinum, Privatiuum, Negativum.