477
Hoc est Or¬
ganum Lumi¬
nis Naturae seu
Astrorum.
Coelum to¬
tum nihil ali¬
ud est quàm
maginatio,
peratur in Ho¬
mine pestes, fe¬
bres sine in¬
strumento cor¬
poreo.
Fide possu¬
mus operari
bona & mala
concedente
Deo.
Haec est ars
Gabalistica.
Magia seu Fi¬
des montes
transplantans,
imperium ha¬
bet in omnes
spiritus & as¬
cendentes.
38
PRAEFATIO
Lucem. Cum autem Homo ex Astris Firmamenti sum sydereum corpus acci¬
piat, & Hominis Imaginatio tota ab Astris Firmamenti pendeat, imò eadem sit¬
&una maneat cum ipsis, necesse est Firmamentum quoque habere Imaginationem
sed sine Ratione, sicuti Homo proles mundi cum Ratione. Homo ictu, jactu alte¬
rum laedit, idque cum Ratione: urtica & Ignis urunt & laedunt sine Ratione.
Praeterea cum Homo sit majoris mundi Quintum esse, sequitur etiam Hominem
non solum imitari posse coelum, sed illud quoque regere suo nutu, atque eidem domi¬
nari si vult. Omnes res habent naturalem obedientiam ad animam, & de ne¬
cessitate habent motum & efficaciam ad id quod desiderat Anima forti deside¬
rio, & omnes virtutes operationesque Rerum Naturalium obediunt illi, quando fer¬
tur in magnum excessum sui desiderii: universas mundi virtutes in nostrum
ministerium cogit, attractâ virtute ab ipso Archetypo operum nostrorum virtu¬
te, ad quem cùm ascendimus, necesse est omnem Creaturam nobis obedire, totusque
nos sequitur coelestium chorus. Per Fidem Naturalem Ingenitam, quâ ipsis spi¬
ritibus parificamur, omnes magicae operationes atque omnia mirabilia efficiuntur
Imaginatione accedente. Imaginatio operatur in Homine instar Solis: ut enim
Sol corporeus sine instrumento operatur in subiectum, redigendo illud in carbo¬
nes, cineres, ita Hominis Cogitatio incorporea, tantùm spiritu ceu instrumento
visibili operatur in subiectum: Quod corpus visibile facit, id facit etiam corpus
invisibile, seu Homo sydereus alteri damnum inferendo: Imaginatio Hominis
est magnes attrahens ultra mille milliaria: Imo quicquid vult in Exaltatione
sua, ex quatuor Elementis ad se attrahit. Efficax autem non est Imaginatio, nisi
prius rem conceptam attrahat per vim Imaginationis attractivam, ut ex se quasi
spiritum nativum Imaginationis Architectum procreet: postea Imaginatio qua¬
si ingravidata imprimit, quae licet non sit tangibilis, instar venti tamen est cor¬
porea. Hinc verus Magus seu Sapiens, Astrorum operationem attrahere potest,
in imaginem, lapides, metalla ut eandem cum Astris exerceant vim atque poten¬
tiam: Exemplum sit Speculum incensorium, per quod radii Solis cum calore ad
nos derivantur. Quicquid oculis videmus in majori mundo, hoc idem Imagi¬
natio potest quoque producere: sic omnes herbae, omnia crescentia, omnia metalla,
per Imaginationem & veram Gabaliam possunt produci. Haec autem est pars
Magiae Gabalistica dicta, quae tribus columnis innititur, Primò VERIS Preci¬
bus in Spiritu & Veritate factis, ubi in Sancto Sanctorum fit unio DEI & Spi¬
ritus.