477
53
ADMONITORIA.
lum unguentum praeparatur, in quo non imperfectum metallum vel minerale
admisceatur: Ergo absque dubio perfecta longè majores vires ab Omnipotente ac¬
ceperunt. Tertiò, quod Naturae Animantia & Plantas non uni alicui actioni,
sed multis virtutibus functionibusque aptas gignere cupienti, minimè licuerit ita
contemperare mixtionem illorum corporum, ut vires illas admirabiles conseque¬
rentur, & solidam stabilemque Balsami Naturam admitterent. Quarto quod
lapidum generatio temporis intervallo absolvitur majori, breviori autem abso¬
lutè perfectorum corporum: Natura igitur longitudine temporis adjuta, majore
agendi facultate lapides pretiosos, aliaque metallaria corpora exornare potuit: Va¬
rietate enim officiorum sensibilium & mobilium non distrahuntur. Adde
quod lapides pretiosi merito ceteris commendabiles sint, propter summam ipso¬
rum temperiem & splendorem, qui in Granato Bohemico vix ullo ignis ardore
domari aut corrumpi potest: idque propter solam spirituum fixationem, quae in ipso
satis percipi potest: quà ratione etiam Auri vires in curatione morborum aemu¬
latur, & Rubino Orientali, sustinente Ignis examen vix tot horis, quot alter men¬
sibus, meritò in usu medico praeferri debet. Hoc etiam hîc obiter notandum est,
quod Gemmae suum Colorem, Formam & Tincturam, per Astrorum formatio¬
nem à metallis accipiant, secundum intensionem aut remissionem colorum, sunt
enim metalla transplantata. Nam Rubini & Granati, auri habent Tincturam,
Sapphiri & Turcoides argenti, Smaragdi & Chrysolithi cupri, Hiacynthi & To¬
pasiu ferri, Adamantes stanni, Saturnus glutinamentum cum pondere submi ni¬
strat, sicuti è factitiis illis & ementitis gemmis è minii & silicum alborum pul¬
vere proportionabiliter mixto, additâ forma metallica, per Ignis artificium ad
culum demonstrari potest. Et quam vis Naturalibus ac genuinis colorum pul¬
chritudine non cedant, pondere tamen & mollitie fucus & adulteratio ab intel¬
ligentibus Lithotomis facilè deprehenditur. Si fortè qui sint, qui ex simplicita¬
te dicant, Metallorum usum in medicinâ nullum esse, saltem in civili vita, quàm¬
vis sint Elementorum fructus aequè benè ut Animalia & Vegetabilia, non ad Ho¬
minis nutrimentum, sed ad medicinam creata in Hominis gratiam, neque illorum
perfectorum praecipuè ullam esse cum corpore humano convenientiam ac simili¬
tudinem, licet illorum trium primorum etiam Homo particeps sit, sciant Ani¬
male, Vegetabile, & Minerale sperma unum habere ortum, differre saltem Loci
& Receptaculi Qualitate. Animalia, Vegetabilia & Mineralia principia,
G 3
Gemmae sunt
stellae Elemen¬
tares.
Lege manua¬
le Theophra¬
sti.
Mineralia
Hominis sa¬
nitati condu¬
cunt. Dum
nim corpus
humanum ac¬
cipit suam me¬
dicinam è mun¬
do, quia mun¬
dus est, inde se¬
quitur omnia mineralia homini conducere quodque applicatum ad suum minerale in corpore physico contentum.