477
Sic etiam Spi¬
ritus vitae uni¬
cus est per to¬
tum corpus
humanum, sed
quo ad corpo¬
ris partes, qui
bus inest, va¬
rius.
Rom. 8.
Vide Apoca¬
lypsin Herme¬
tis Paracelsi.
Anima mun¬
di est vita quae¬
dam unica,
mnia replens,
colligans &
connectens, ut
ex tribus gene¬
ribus Creatu¬
rarum, Intelle¬
ctuali, Coelesti
& Corruptibi¬
li unam reddat
totius mundi
machinam, per
virtutem quàm
habet ab Idaeis,
omnia tam naturalia, quam artificialia foecundat infundendo illis proprietates occultas quas Quintas Essentias ap¬
pellare consuevimus.
54
PRAEFATIO.
na eademque per omnia sunt, sed varia Receptacula. Aliud enim est Vegetabilium,
aliud Mineralium, siquidem omnia haec descendunt ab uno genere principali prin¬
cipalissimo, & generalissimo (quod est generale semen omnium rerum seu primae
materiae subiectum, postea in tria principalia genera dividendum, Animale, Ve¬
getabile & Minerale) à quo Natura recipit Argenti vivi Naturam ad crean¬
dum omne aliud compositum. Omnia sunt ab uno principio, & tendunt ad
num: In Nocte Orphei & Hippocratis Orco, omnia sunt unum, attestante etiam
πανσπερμία Anaxagorica, malè ab Aristotele intellecta & iniquè incusata: Sed
postquam unica illa Natura Essentia & materia Rerum omnium in hanc mun¬
danam progreditur scenam, secundum DEI voluntatem, quae est Specificum
mnis Creaturae, varia & multiplicis distinctionis mirabilia in itinere induit cor¬
pora, iuxta Loci & Receptaculi dispositionem & varietatem: secundum spiritus
etiam universalis agitationem & operationem: hîc crescunt Vegetabilia, illic
Mineralia proveniunt, isthic generantur Animalia, & unum cedit semper in
Nutrimentum alterius. Hic enim ordo sublunari Oeconomiae praescriptus est, ut
Mineralia Vegetabilibus, haec brutis, brutaque hominibus alimentum suppedi¬
tent, quod fieri non posset, nisi natura unius esset affinitate participans naturae
alterius, & hoc propinquitate, & vicinitate primi generis, à quo omnia proces¬
serunt.
Ex uno ergo fonte procedunt omnia, & post absolutum pensum, relictâ Va¬
nitatis statione revertuntur ad loca sua, immutabili quiete beata: Spiritus ille
uniuersalis totam agitans molem (Agrippa vocat subiectum omnis mirabilita¬
tis, Ens nullo sensu comprehensibile) qui omnia in omnibus operatur & orbem
Terrarum implevit, DEI Numen, totum mundum in se complectens. Avicen¬
na vocat Animam mundi diffusam in omnibus rebus, fretus autoritate Plato¬
nis, Arabum & Chaldaeorum, absque omni tamen superstitione & cultu idolola¬
trico audiendum hoc, habito interim uni DEO honore & gloriâ suâ quàm alteri
non dat: Natura inquam media, infima supremis Harmonico quodam concentu
coniungens (& nunc Animalis nunc Vegetabilis nunc Mineralis pro subiecti &
receptaculi diuersitate vocatur) stupenda operari solet in tribus Naturae Familiis,
sicuti inter cetera, etiam in puero Silesiaco, nostro saeculo memorabili manifesta¬
tum fuit exemplo, in cujus ore produxit non aureum sed auro obductum maxillae
sinistrae inferioris dentem, quem olim Pragae in aula Illustrissimi & Laudatissimi
Prin¬