477
lib. 1. cap. 19.
Lactis tria
prima, Serum,
Butyrum, Ca¬
seus coagula¬
tus, omnis
nim Terrestre¬
itas est Sal.
56
PRAEFATIO
sumptis, sed rationibus firmissimis & ex intimis rerum visceribus eductis, addu¬
cere huc possem testes videlicet graues, & exceptione quorumvis Sophistarum ma¬
jores. Sed haec transeunter sint dicta.
Porro Subtiliandi, Extrahendi, & Separandi modus Chymicus Galeni tem¬
pore deficiens, non admodum in usuerat, (siliquas enim & cortices à nucleo non
poterant separare,) huic ipsi prorsus incognitus, quem tamen magno desiderio
desideravit inscius, ut ex ipsiusmet verbis intelligere est, quando de simplicium
medicamentorum facultatibus de aceti partibus calidis & frigidis secernendis
se pericula omnia subiturum ait, si quàm machinam invenire queat, partium con¬
trariarum separationis, ut in lacte sic in aceto: Qui si artis destillatoriae peritus
fuisset, voti sui hac in parte facilè compos fieri potuisset. Neque vero Hippocrati
aut Galeno pro dedecore aut opprobrio imputandum erit, quod haec ignoraverint:
Deus enim & Natura (quae Divinorum operum ordo & series est, ac DEI po¬
tentiae illiusque verbis & jussis obsequitur, ab eoque vires mutuatur) nil facientes
frustrà, non omnia simul uno & eodem tempore generi humano profundunt, sed
dona quibusdam saeculis particularia successiuè communicant, nec uni omnia lar¬
giuntur, sed unicuique particulare donum distribuunt. Hinc apparet, quàm dissi¬
mile fuerit multorum Veterum judicium, qui, si quid ipsi ignorabant, quod ab
aliis sciri etiam in longinquis regionibus audissent, illius perdiscendi gratiâ, nul¬
lius non maris terraeque periculum subierunt: Sine dubio, si Galeni seculum in Pa¬
racelsi tempora incidisset, eruditionem ejus sine invidia veneratus fuisset, nec
puduisset eum Carbonum: & prout erat discendi avidus, ipsi Theophrasto, tàm
pro trium primarum separatione in accto, quàm pro altiorum Magisteriorum
& Elixirium praeparationibus communicandis, aliquot annis, gratis servitutem
servire, & Ciniflonis, Argillarii, Vigilisve locum subire non recusasset: nullam
denique non admisisset conditionem, quae huic tam praestanti scientiae perdiscendae
adminiculo fuisset, frustrà irascentibus Cholericis & Melancholicis Philerastis
medicis, qui cum in Medicina Spagyricâ vix fuerint Alphabetarii, neque de Cre¬
atione & compositione Interni Hominis Astralis quicquam sciverint, multo
minus de Mechanicis morborum Spiritibus, non erubescunt tamen, temerè &
praesumptuosè absque conscientia pudoris cancellos data opera transiliendo in nun¬
quam satis laudatum, & adversariis suis millies meliorem Paracelsum, Germa¬
niae immortale decus (qui supra quàm credi potest, omnium scientiarum Divi¬
narum