477
57
ADMONITORIA.
narum & Humanarum absolutam habuit cognitionem) magno convitiorum
numero insurgere, scurram circumforaneum, omnis Philosophiae inscium appel¬
lare non verentur, illumque non intellectum cum proprio suo dedecore, irrito licet
conatu malitiosè opprimere: Vitae ipsius Oeconomiam odio prosecuti sunt viperi¬
no, vitia exaggerantes humana: atque ita magna temeritate in semetipsos legem
statuunt iniquam: Sine vitiis non vivitur: optimus ille qui minimis urgetur,
non vident manticae, quod à tergo est, quasi ipsi etiam homines non sint, atque iis
psis vitiis, quae insectantur, vel majoribus obnoxii sint, vel aliquando fuerint, vel
adhuc obnoxii fieri possint, & sic festucis fratrum intenti, nostras obliviscimur
trabes.
Utinam illius temporis ambitiosi medici alios sua laude frustrantes (secun¬
dum illum qui omnium Humanarum actionum & Artis Medicae Finis est,
videlicet ut Deum Opt. Max. amemus, & proximum quemque perinde ac nos ipsos)
in Theophrasti pectore serpentis oculum gestantes, non animadversis suis defe¬
ctibus, illum orientem solem potuissent ferre, ac pro dignitate & merito ipsum
tractassent mitius: imperfectiones ejus humanas à nemine approbatas pari su¬
stinuissent misericordiae affectu, quo Galenicae impietati Moisis Christique scholam
irridenti condonarunt: sine dubio posteritati gratae Arcana sua divinitus sibi
concessa manifestasset clarius, minusque in volute & truncatè de Praeparationi¬
bus verba fecisset: nec hodierna Respub. Spagyrica impiam quorundam, & ma¬
ledicam illius temporis ingratitudinem etiamnum ad summum doloris experi¬
retur sensum, constantiam & tractandi aequabilitatem in Theophrasti scriptis
requirendo, & in processu mechanico Praeparationum veritatem desiderando.
Indè fit, ut paucissimi hodiè reperiantur, qui veras medicinas ex Theophrasti
mente praeparatas habent, de quibus in suis libris copiosè agit. Requirunt enim
vere Philosophicas solutiones, mortificationes, cohobationes, resuscitationes & si¬
milia, quae sine vera Physica, Astronomia & Chymia intelligi non possunt: nec
sine temporis longitudine & taedio Philosophistis morae impatientibus molestissi¬
mo absolvuntur. Et puto hoc saeculum impium non dignum esse hujusmodi me¬
dicamentis. Saepè enim Deus propter peccata mundi, ejusque summam ingrati¬
tudinem sua μεγαλεια Hominibus indignis, justo suo judicio subtrahere solet: Qui
etiam nunquam permittet manifestationem illorum Secretorum, praecipuè in his
periculosis & corruptis Temporibus, in quibus Honor & dedecus, Virtus & vi¬
H
lib. 2. de pulsu¬
um differentiis.
Vide Paracel¬
sum in Para¬
grano.
Medicus sit
Astronomus,
alioquin me¬
dicinam ejus
Seductionem
& Impostu¬
ram vocat Pa¬
racelsus.
Ideò cum
caro multi in
magno mari
submerguntur.