477
In Cura ratio
Temporis ob¬
servanda, nam
aliam hyems,
aliam aestas, at¬
que autumnus
exigit.
Quod Natu¬
ra peccavit,
nemo potest
emendare.
Pauperum,
gratuita sem¬
per à vero me¬
dico habenda
est ratio, inter
cujus virtutes
Charitas erga
insitos pri¬
mò elucere de¬
bet.
Sir c. 38. sect. 12.
Medicus &
Medicina sunt
vera miseri¬
cordia DEI.
82
PRAEFATIO.
in medicamenta vel in medicum ea transferat errata, quae ipse contra Auream
apud Aelianum Locrensium legem mala vivendi ratione commisit.
QUINTA, Quia quaedam Naturae seu Proprietates hominum peculiares
ad sanationem inidoneae nec pronae sunt, sicuti videmus etiam nonnulla ligna
propter nodorum abundantiam ita ex naturali defectu & corruptelâ degenera¬
re, ut nullo modo findi possint: Et multoties Tempus cum Astrorum mala incli¬
natione sanationi est contrarium: Quicquid enim sanatur ante Tempus, recidi¬
vae obnoxium est: Sola siquidem Temporis hora seu messis dat firmam & fixam
sanitatem: Pyrum maturum spontè cadit, immaturum frustranea arboris suc¬
cussione ad casum sollicitatur. Ideò his neglectis, praesertim in cura morborum
Astralium, omnia sunt irrita, & frustra instituitur sanatio: Medici etiam
dent operam, ne plus periculi sit à medico & medicina, quàm ab ipso morbo, ideò
nunquam consulant, quae in pernitiem vergant animarum & corporis, & prae¬
cipuum illorum sit studium, ne noceant ubi prodesse non possunt: Ita bona con¬
servatur conscientia, quae perpetua est cordis laetitia.
SEXTA, Quia morbi praedestinationis Terminum attigerunt, ibi Naturae
legibus non conceditur regressus, ut in perfectis, absolutis & consummatis, bitu¬
minosis, bolaribus, lapideis & arenosis coagulationibus: In ejusmodi enim con¬
summatis morbis frustra est omnis cura, sicuti etiam in caecitate & surditate in¬
nata videre est. Quod enim Natura semel ademit, reparare medicus nullo pa¬
cto potest, sicuti corporis substantia malè conformata & partes ex genitura trans¬
positae, mutari nequeunt.
SEPTIMA, Quemadmodum medicos sordida aegrotantium Tenacitas
(siquidèm nulla pecunia honestius acquiritur, & aegrius numeratur) in officio
indiligentes facit: Ita saepè etiam Aegrotantis Haesitatio, Diffidentia, Incredu¬
litas, erga diligentissimum medicum, effectum medicamenti remoratur, aut pla¬
nè operam medentis impedit, ut taceam illos, qui contempto Ordine DEI, nullis
medicamentis exigente necessitate uti, sed à Deo sine Mediorum per quae ope¬
ratur (quamvis sit ipsemet Medicus) adminiculo sanari cupiunt. Ordinatio¬
ni Divinae non repugnandum: Habemus Medicinam duplicem Visibilem vi¬
delicet Creatam, & Invisibilem VERBUM DEI, qui ergò Medicinâ sanantur,
VERBO DEI sanantur, qui VERBUM suum contemnit, contemnit etiam Me¬
dicinam, & è contra: Dicens enim, Medicina nihil est, idem affirmat nullum es¬
se Deum.