477
Haec Philo¬
sophiae occulta
Minerva & hęc
margarita uni-
ca pretiosissi¬
ma omnem ae¬
stimationem
excedit.
Vide Mona¬
dem Joannis
Dee Londinen¬
sis, & Rogerium
Bacchonem.
86
PRAEFATIO.
Causae morborum Entis DEI sunt imperscrutabiles, hic curatio debet in Fide
quaeri, non in Natura: sicuti etiam in cura morborum Dealium, Entis DEI, vel
in cura Deifica seu Fideli observandus est Terminus praedestinatus juxta volun¬
tatem Divinam.
VI. DE UNICA ET SUMMA ANTIQUIS¬
SIMORUM PHILOSOPHORUM MEDICINA.
Porrò, quod ad summam illam ac universalem Medicinam attinet Philoso¬
phicam, ut auctarii vice etiam hoc addam, non legitur à Divina Munificen¬
tiâ majus emanasse Donum Sapientiae: Nec Anima Rationali exceptâ, quà post
Deum in Coelo & Terra nil admirabilius pensiculari potest, sublimius, nobilius
ac praestantius sub Coelo datum hominibus, quam hoc secretissimum secretorum
Arcanorum Arcanum, in quo cum ad Planetas inferioris Astronomiae, quorum im¬
perfectiones & sordes fortissima sua impressione penetrando evanescere facit (o¬
mnem enim Sulphureitatem extraneam & immundam Terrestreitatem à me¬
tallicis & Humanis corporibus segregat) tùm etiam ad sanitatem laborantem &
deperditam Humani corporis, igneo suo vigore restituendam ac conservandam, mi¬
ra imo omnia fiant, ut nunc praeter infinita alia usum taceam Magicum & su¬
percoelestem, postquam finita Radiorum Solis & Lunae Influentiâ Goneticâ &
quartâ supra suam nativam Terram revolutione, omni creata Potestate Influen¬
tiali tàm in Elementali mundo, quam Coelesti aut supercoelesti absolutissimè do¬
tatum est: Mirabilium omnium mirabilissimum, siquidem Deus in suis operi¬
bus Mirabilis, etiam sua Dona Mirabilia, in Mirabilibus hominibus occultare
consuevit. Omnis Antiquitas, omnis etiam omnium Gentium & Linguarum
in doctrinae hujus traditione Veritas, consensus doctissimorum omnium illorum,
qui in omni saeculo summâ cum admiratione multorum & laude vixerunt, hoc i¬
ta se habere testatur: Hoc insuper praeter ocularem multorum saeculi nostri inspe¬
ctationem ac certificationem ex scriptis illorum, tot Hieroglyphicis, Magicis &
Mathematicis Velamentis, tanta & tàm certa Philosophicae Veritatis serie con¬
textis statuere haud difficile est. Quis igitur non admiretur & amplectatur tan¬
tum DEI summi Donum, pretium studii, operae & virtutis immortale, quod de¬
pulso senio rejuvenescentiam, perpetuam sanitatem ac sine proximi detrimento
victum & amictum honestum non per usuram & fraudem, nec falsis mercemo¬
niis,