477
103
ADMONITORIA.
scit magis, quam senescit: Et haec est Vera Cabalistarum, & Paracelsi Vita Lon¬
ga, toties votis & sanctà spe in suis hymnis & soliloquiis expetita, Vita Enoch di¬
ana: sicuti è contra, qui huic unitissimae Fontali & unicae unitati per adhaesio¬
nem non unitur, necesse est perire in aternum, ac per mortem secundam separari
i Luce & Vita, coniicique in Exteriores Caliginosi mundi Tenebras, quae carentia
conspectus DEI, omnium poenarum acerbissima est.
Omnium rerum cognoscere opificem ipsum Deum, & in illum tota simili¬
tudinis imagine ceu essentiali quodam contactu sine vinculo aransire [unclear], quo ipse
transformeris efficiarisque Deus ea demum Vera solidaque Philosophia. Igitur A¬
deptorum Philosophorum, quorum ex saturitate Vitae Terrenae πολίτευμα in coelo
est, quibus unum est in omnibus Omnia, & Omnia sunt in uno unum: quique haec
transitoria semper sinistro, & coelum dextro intuentur oculo: horum inquàm
MENS à superiori cavillo longè semper remota & aliena fuit. Dum enim reli¬
cto post tergum Mundo in maligno posito, meditatione tranquilla & religiosa,
è corporis sui sepulchro seu è mortuis Tenebrarum operibus Divina cooperante
gratia excitati, potuerunt Lumina Cordis aperire & per separationem Mentis
a Terrenis obstaculis in se ipso, in Sabbatho Cordis ad Deum diverti, & Beatissi¬
mo Spectaculo uno videlicet ac simplici ab intra intuitu, Essentiali quodam Di¬
vinitatis contactu, Omnia videre in uno, & in DEI Lumine tanquam aeterni¬
tatis speculo contemplari pulchritudinem Summi Boni, Creaturae Veteri incom¬
prehensibilem, INFORTUNIUM putarunt, quae in hac miseriarum & ignoran¬
tiae valle est, moram: Inquietum enim est Cor nostrum, donec relicto post ter¬
gum Nihili pulcherrimo (Tenebrarum scilicet & umbrae mortis regione) re¬
deamus ad ENS ENTIUM (à quo peregrinamur) tanquam ad praefixum sco¬
pum omnis desiderii & voluntatis, ad quem omnis Creatura anhelat & suspi¬
rat. Ideò denudati ab omni Creatura & relicti, relinquunt se, & à se totaliter
exeunt, spretis omnibus & corporeis & incorporeis, ab imperfecto ad unum &
perfectum suspirando festinant, cujus cognitio & contemplatio (id quod vene¬
randae canitiei Hermes sapientissimus ille ac pientissimus Philosophorum Natu¬
ralium Antesignanus & Primus Propheta in sua Monade etiam agnovit)
est sacrum Coeleste & occultum silentium, sensuum rerumque omnium quies, ubi
tandem absoluto miseriarum, laborum, & peregrinationum penso, unanimi a¬
micitia, omnes animi in una MENTE, quae est super omnem MENTEM
In vanum ex¬
urgent Para¬
celsi cortices
exurgere con¬
sueti qui hanc
interpretatio¬
nem clamabunt
esse coactiorem
& longius pe¬
titam.
Rom. 6.
ad Col. 23.
Mysterium
Matrimonii
Divini cum
Homine.
Hujus radii
seu veri lapidis
coelestis acces¬
su omnes sor¬
des purifican¬
tur, & mundan¬
tur, tenebrae i¬
gnorantiae de¬
pelluntur.
Sir. c. 18. sect. 8.
Ps. 90. sect. 10.
Rom. 8.
Quicquid
Deus non est
nihil est, & pro
nihilo compu¬
tari debet.
Lactantius
Hermetem non
tàm inter Phi¬
losophos, quam,
inter Sybillas
& Prophetas,
ut verum Orphea
commemorat.