477
11
DE SIGNATURIS.
li modo & spirituali, quae in hoc Visibili corporaliter apparent: & quod o¬
mnia ab Intra fluant in compositum, & nihil ab Extra sumatur, probat &
demonstrat ipsum Naturae Lumen ascendendo & descendendo, intrando &
exeundo. Tres numerantur mundi, & hi tres unum sunt universum,
cum unus mundus sit in alio, DEUS scilicet, ANGELI, MACHINA
Visibilis. Quisque Inferior à Superiori regitur & suarum virium suscipit
influxum, ita ut ipse Archetypus & summus Opifex per Angelos, Coelos,
Stellas, Elementa, Animalia, Plantas, Metalla, Lapides suae Omnipoten¬
tiae virtutes exinde in nos transfundat, in quorum ministerium haec omnia
condidit & creavit. Introitus vel ascensus fit quando per scalam Iacob ex
infimo elevor ad supremum, ex sensibilibus ad intellectualia, ex Creaturis
ad ipsum Creatorem ascendendo: Hebraeorum Cabalistae vocant quinquagin¬
ta Portas Intelligentiarum: gradus sunt seu limites omnium Rerum ex pri¬
mo Geneseos capite collecti, quibus ceu symbolis ac notis ad omnium Rerum
tàm Visibilium quam Invisibilium cognitionem deducimur. Egressus verò
seu descensus sit, ubi ex DEO ad Creaturas, ex Intellectualibus ad Exter¬
nas formas, à Centro ad Circumferentiam devolvimur: Ut intueor oculo
sensuali exempli gratia hunc nucleum pomi, relictâ autem corporeitate, re¬
cipio me ab Externà forma, ad Interius semen invisibile, & oculo mentali
contemplor totam Arborem, cum radice, trunco, ramis, surculis, foliis, flo¬
ribus, fructibus suo Tempore per separationem manifestandis complicari: I¬
stud semen illa corporalia non ab extra sumit aliundè, sed ex se, ex suis pe¬
netralibus emittit singula. Cum ergo ejusmodi Astrum seu semen sit Ima¬
go seu umbra Angelicae substantiae, & totam molem corpoream Arboris in¬
tra sua penetralia complicet absque quantitate & qualitate & c. Certè uni¬
cus Angelus complicabit semina omnium Rerum spiritualiter intra se multò
facilius ut praestantior, superior, & excellentior Natura: Nam quò quid simpli¬
cius, eò quoque perfectius, absolutius & potentius: Et quicquid potest Potentia infe¬
rior, idem potest Potentia superior multò excellentius & efficacius. Angelus ergò
dans homini vinum, panem, fructus, & alia etiam ex agro crescentia, non extra
se sumit aliundè, sed ab intra è suis penetralibus (quia perfecta DEI imago)
b 2
Quicquid in
omnibus si¬
mul est mun¬
dis id & in sin¬
gulis contine¬
tur, neque est
aliquis unus
ex eis in quo
non omnia sint
quae sunt in
singulis, teste
Anaxag. Py¬
thag. Platone.
Gen. 28. sect.
12. 13.