21
WETTERAE.
Cum
PAPPENHEMIO,
si
quid
mea
carmina
possunt
Nulla
dies
vnquam
memori
vos
eximet
aeuo.
Nunc
age
dic
Erato
proceres
quos
publica
rerum
Cura
tenet
populo
ciuilia
dicere
iura:
Quique
modis
aliis
studiis
operantur
honestis
Ad
commune
bonum
nati
quos
VETTERA
faeto
Ex
vtero
peperit:
velut
intra
moenia
Troiae
Instar
montis
equus
fortes
effudit
Achiuos.
Emicat
hos
inter
ceu
Lucifer
ortus
Olympo
Ille
senex
IVSTVS
VVLTEII
sanguinis
auctor
Felix
prole
suâ,
per
quàm
post
fata
superstes
Semper
erit,
nomenque
eius
laudesque
manebunt.
Huic
sua
cura
fuit
Cattis
prodesse
Lycaeis
Vt
iuuenes
habeant
doctosque
piosque
Magistros,
Qui
studiis
mores
iungant,
ne
praua
malorum
Corrumpant
exempla,
aut
caeca
licentia
vitae
Transuersos
rapiat:
nostri
fera
temporis
aetas
Talia
contemnit,
sed
merces
magna
laborum
Permanet
in
coelis
amaranthi
è
flore
corona.
Proximus
huic
agris
natalibus
ortus
ab
iisdem
Gente
satus
STADIA,
quo
nemo
plura
locorum
Climata
percurrit,
donec
peruenit
ad
Indos
Extremos,
vbi
gens
habitat
crudelis,
&
olim
Nec
visu
facilis,
nec
dictu
affabilis
vlli:
Humanis
quae
corporibus,
quae
vescitur
atro
Sanguine,
quem
tremuli
rorant
in
cratibus
artus,
Hunc
illi
prensum
toties
mactare
volebant
cc
3