209
166
IOHANNIS HOLLANDI
perspecta dictorum spirituum natura, viderent
eos, aequè atque Metalla, morbis in Minera com¬
tractis, esse obnoxios, foetentibusque scilicet,
ac terrestribus foecibus, ac combustibili sulphu¬
re abundare, quibus periculum esset, ne & me¬
talla comburerentur, & impuriora redderentur.
Ad haec, inesse dictis spiritibus, veneni quod¬
dam genus, vsque corrosiuum, & volatile, vt
si cum Metallis coniungerentur, non tantùm
ea venenosa, corrosiua, & frangibilia essent red¬
ditura, vt instar vitri rumpi possent: verùm
tiam, cum funderentur, in fumum auolarent, &
meliorem metalli partem secum aufferent, ita
vt id in nihilum redigeretur. Itaque speculatio¬
sua, Veteres vlterius progressi, cogitarunt,
quemadmodum spiritus ab hisce omnibus mor¬
bis possent liberare, eosque ita praepararare, vt
& in corpora ingrederentur ea, quae pulchra,
& clara, & in aeternum cum his permanenti tin¬
ctura tingerent, & nihilominus dulcia, & mal¬
leabilia permanerent: sicque in Solis, & Lunae
naturam perducerentur. Hanc ad rem, tribus
potissimùm opus esse, intellexerunt, nempe va¬
sis ad eam rem aptis: materiâ, qua cum spiritus
miscerentur, & eo, quod & materia expellerent,
atque in sublimè cogerent venenosissimam, ac
fugacissimam spirituum partem: quà primum ex
pulsa, eam proximè vrgerent, quae media est, &
ad artem nostram accommodata, retentis in
fundo à materia, cum qua spiritus miscerentur.
crassis, ac terrestribus eorum partibus, quae in¬
gressum impedirent, vnà cum sulphure albo
combustibili. Sic non potuerunt quicquam
com¬