209
Spiri¬
tuum cal¬
cinatio,
& solutio.
168
IOHANNIS HOLLANDI.
nationem apta, quae aperta esse necesse erat, vt
ignem reciperent eundem, & apertum, ad ea, in
salis naturam, vt solui posset, redigenda: quod
in vase, atque igne clauso, nunquam fieri potuis¬
set. Tertiò iustum ignis gradum, ad spiritus,
absque euolatione, calcinandos, inuenerunt.
Quibus omnibus ritè adinuentis, & obseruatis,
spiritus in furno, vaseque ad id apto, posuerunt:
ac per 40. dies ac noctes naturales, in iusto ignis
gradu continuato, reliquerunt, & per se refri¬
gerari siuerunt. Deinde super marmor ad im¬
palpabilitatem triuerunt; quo facto, super la¬
minis vitreis, aut marmore aliquantulum incli¬
nato, subiecto catino, vase vitreo, in loco humi¬
do posuerunt, ad soluendum in aquam cla¬
ram, ac limpidam, quam in vitro forti, ritè ob¬
structo, ad vsum seruarunt; & siquid faecum, in re
solutione, esset relictum, id super marmor non
dissolutum manebat.
lam verò explicata calcinatione, sublimatione,
& solutione spirituum; restat, vt de corporum
calcinatione seu reuerberatione, ac solutione
tractemus. Inuentus est igitur primùm, à Vete¬
ribus, furnus, ad corpora calcinanda, seu reuerbe¬
randa, vt salis naturam adipiscerentur, idoneus,
quem reuerberatorium appellarunt: nec non
& vasa terrea, & iustos ignis gradus, quo corpo¬
ra non funderentur, nec in vnum confluerent.
Itaque corpora à faecibus suis, & combustibili
sulphure repurgata, terreis vasculis imposita,
in reuerberationem, per XXI. dies ac noctes
collocarunt calcinanda, lenta ignitione, vt, abs¬
que fusione, ad salis naturam perducerentur.
Quo