209
169
LAPID. PHILOS. THEORIA
Quo facto, ea super marmor, cum aceto distilla¬
to, triuerunt, atque in eo aceto, in aquam cla¬
ram soluerunt; interioribus faecibus in fundo
relictis, & claro per inclinationem effuso.
Deinde cum corpora rursum coagulanda, sibi,
intelligerent, si simplicem aquam essent habitu¬
ri, ad spiritus, & corpora in suo fundo coniun¬
genda, ac permanentes colligenda: Acetum sic¬
co calore euaporarunt, siccumque puluerem in¬
uenerunt, quem postquam subtili ignitione,
absque fusione, calefecissent, existimauerunt,
in aquam communem rursus esse soluendum.
Sed cum magnam faecum quantitatem, tam in
aqua, quàm in aceto inuenirent, ad eas per distil¬
lationem, ab iis separandas, idonea vasa excogi¬
tarunt: sicque primùm inuenta est distillatio,
per aquam, aqua communi à frecibus suis se¬
parata. In ea dictum puluerem soluerunt in a¬
quam valde claram, & limpidam, quam in vi¬
treis vasis, ad vsum itidem seruarunt. Iam verò
corporibus, ac spiritibus in duas aquas simpli¬
ces redactis, de iusta vtriusque quantitate cogi¬
tantes, intellexerunt, in coniunctione, plus a¬
quae corporis, quàm spiritus esse sumendum:
Vnam alioqui spiritus partem, cum vna cor¬
poris mixtam, igne adiuncto, in fumum esse a¬
bituras, optimamque corporis partem, spiritum
secum elaturum. Itaque cum vna aquae spiritus
parte, duas aquae corporis miscuerunt, atque
in vase vitreo, super cineres calidos, in puluerem
congelarunt; ex quo, ad fundendum, si igni ad¬
mouerentur, cum metuerent ne spiritus auolan¬
tes, corpus solum in tigilli fundo, relinque¬