209
174
IOHANNIS HOLLANDI
ad ignem posuerunt, calentique, medicinam prae¬
paratam guttatim insuperfuderunt, quae eum
protinus, instar olei, operiebat. Igne deinde au¬
cto follibus, viserunt, donec medicina cum
Mercurio commixta, verti, ac fluere inciperet, tan¬
demque ita Mercurius penetraret, & secum vniret;
vt deinceps nulla ignis vi, à se mutuò possent se¬
parari, & sic effusam massam, in verùm Solem, vel
Lunam inuenerunt transmutatam. Qua de re, gra¬
tiis Deo actis, medicinae suae Elixiris nomen in¬
diderunt.
Adhaec, cùm Philosophi viderent, hisce pro¬
cessibus, omnia corpora, & spiritus in verum
Solem, aut Lunam transmutari; in arcanorum
naturae indagatione vlterius progredi cogita¬
uerunt; quemadmodum aut quibus cum rebus,
medicinam conficerent quandam; quae om¬
nia corpora, & spiritus, aequaliter in Solem,
vel Lunam transmutaret. Quam ad rem, se¬
dulò inquirendum ipsis fuit, quid Deus
in naturam infuderit, quomodo natura in re¬
bus inferioribus dominetur; ac operetur: cu¬
ius generis vnaquaeque res sit, & vnde singu¬
la genera primùm sint orta; an ex simpli¬
ci existant materia, an ex composita, sicque
tandem intellexerunt res omnes, ex simpli¬
ci aqua ortus sui initium habuisse. Quae qui¬
dem aqua cum esset de essentia & natura
Mercurij, Deus terram suam sulphureae na¬
turae, ei imposuit, quae aquam in corpus coagu¬
laret, quae quidem duo, cûm non possent inse¬
parabiliter coniungi, atque in vnum conuerti,
accessit tertia quaedam substantia, de genere Salis[sic]
quod