209
Lapis
Philoso¬
phicus ex
sola Luna
non confi¬
citur.
192
IOHAN. HOLLANDI
lior atque subtilior. Talis verò est Sol, qui pro¬
pter suam simplicitatem, non, vt omnes aliae
materiae, in plures, sed in duas duntatat partes,
rubedinem nempe, & albedinem potest separa¬
ri. Quod si omninò fieri non posset, intellige¬
retur Solem simplicem esse; ac proinde Lapi¬
dem ex eo fieri non posse. Sol ergò in duas par¬
tes diuisibilis, vnica Lapidis est materia, nec
quicquam omninò peregrinum ei est admiscen¬
dum. Nihil autem est in rerum natura, quod
Soli par sit, aut ad eius naturam accedat, eiusue
sit generis, quicquid nonnulli dicant, mineralia
quaedam de Solis natura esse. In quo ostendunt
se Solem ignorare, quòd neque in mineris, ne¬
que extra mineras quicquam sit, quod cum So¬
le aliquid commune habeat, aut cum eo partici¬
pet. Quare etiam atque etiam vide, vt in opere
Lapidis solaris omnia, quibus Solem vel soluis,
vel coniungis, quàm diligentissimè ab eo sepa¬
res; vt certò scias nihil peregrinum cum Lapide
esse relictum; alioqui omnis tibi labor perierit.
Sed quaeret aliquis: an non ex Luna posset fieri
Lapis? Imo verò ex omnibus rebus creatis, sed
non is, qui omnia imperfecta metalla in ve¬
rum Solem, aut Lunam sit transmutaturus,
atque in infinitum proiectionem sit facturus.
Fieri quidem potest, vt longo tempore, magno¬
que labore, & ex Luna Elixir, seu medicina com¬
ficiatur, qua super Venerem, calcinatione
demum, ablutionibus ac fusionibus ritè purga¬
tam, proiectionem faciat: sed nunquam eò po¬
terit reduci Luna, vt Medicina vel Elixir ex ea
confectum, super cruda, imperfecta Metalla
possit