209
193
LAPID. PHILOS. THEORIA.
possit proiici; cum tandem fucus, & fraus ines¬
se deprehendatur. Potest tamen verius ita prae¬
parari, vt medicina ex Luna confecta, in veram
Lunam transmutetur. Porrò ad medicinam ex
Luna producendam, aute omnia nigredine
sua, & morbis esset liberanda. Est enim & illa,
vt reliqua Metalla, duobus morbis obnoxia,
quos antequam sustuleris, plus quàm dimidia
sui ponderis pars tibi perierit. Adhaec, quia cor¬
pus est frigidum, humidum, crudum, & in mi¬
nera non satis coctum, persequenda tibi essent,
quod nisi longo tempore, & magnis expensis
fieri posset; ac tum demùm praeparata esset Lu¬
na, ad medicinam, seu Elixir, seu Lapidem ex ea
conficiendum, quod propter ponderis diminu¬
tionem, tanto adhuc sumptu tantoque labore,
ac tam longo tempore constaret, vt tametsi ar¬
tifici omnia ex vero succederent, ac proiectio
per eam fieret: tamen supputatis omnibus, ex
ea re parùm lucri sit rediturum. Quare exper¬
tis constat, ex nulla alia re, praepter quàm ex
Sole, Solem, verum Philosophorum Lapi¬
dem esse conficiendum. Quod ita esse, tibi cer¬
tò persuade. Iam verò, vt ad opus reuertamur,
materiam tuam, huiusmodi cucurbitae vitreae
satis densae, imponito, adlutataque capaci ga¬
lea, & receptaculo; ita vt spiritus, qui per¬
quàm subtiles sunt, & lethales, nusquam pos¬
sint euolare, in furno cinerum colloca; ita vt
cucurbitae vno transuerso digito duntaxat
cineribus sit immersa, & tecta furni margi¬
nibus probè adlutata, vt calor intra furni spa¬
tium coercitus, tecta duntaxat furni feriat,
N ij
Morbi
Lunae.