88
11
Pars Prima.
quamuis elementares passiones sentire non possint, sed
solum poenas aeternas & spirituales sentient, de quibus ni¬
hil certi, nisi quod ex verbi diuini mysterijs hausimus, dice¬
re possumus. Quin & aeternitas illa & temporis duratio
omni fine carens, consideranda, & examinanda est, omni¬
que temporis momento Deus exorandus, vt nos ab hoste,
qui in omnibus vijs & semitis nostris, infinitis tentationi¬
bus & malis nos opprimere tentat, liberet: prout etiam creatu¬
rae aliae & elementa, coelestia corpora & spiritus, idem peri¬
culum inferre attentant, nisi etiam hac in parte Dei auxilium
occurreret. Omnium igitur maxime est necessaria pre¬
catio ardentior, qua auxilium spiritus sancti imploramus,
vt eius gratia adiuti verbum Dei absque intermissione au¬
diamus & addiscamus, per quod fiduciam illam in Deum ac¬
quirimus, quae norma etiam est & lydius lapis vitae nostrae,
cum & ipse dicat, Fac hoc & viues: & alibi: qui peccauit, poe¬
nitentiam agat, & à peccatis desistat, non enim morte pec¬
catoris gaudet, sed vult vt conuertatur & viuat. Quod ve¬
ro ad carnis nostrae sensum attinet, videretur prima facie,
nullum esse numen coeleste, cuius ira & poenae timendae fo¬
rent, cum nihil nisi terrena omnia & caduca, non autem
diuinum numen, oculis nostris cernere & audire queamus.
Verum aliter res sese habet, habemus enim Moysen & Pro¬
phetas, & vocem clamantem in deserto, qui verbum Dei
& voluntatem eius annuntiant, & viam praeparant, quo di¬
gni efficiamur in die illa magna mortis nostrae & iudicij vni¬
uersalis, cum actiones hominum omnes, iuxta normam li¬
bri vitae & testimonium spiritus examinabuntur, & senten¬
tia feretur super omnem carnem viuentem, tunc enim infi¬
deles videbunt eum, cuius latus perforarunt, cum tamen
inuisibiliter & in spirituac fide eum videre noluerint, nisi di¬
gitos suos vulneri illi à Iudaeis illato applicauerint, ea ma¬
gis
B 2