88
15
Pars Prima.
ferius dilucidius respondebo, & vera me dixisse, demon¬
strabo apertius.
ADOLPHVS.
Ante omnia vero causam mihi aperiri velim, qui fiat,
quod huius artis cultores nullos sciamus, qui verum artis fi¬
nem assecuti, transmutationem metallorum exacte calle¬
ant, econtrario vero nullius pretij fere apud omnes doctos
haec habeatur, cum tamen merito & hi eius plenariam co¬
gnitionem callere debeant, praesertim cum haec tanta
cum vtilitate & fructu sit coniuncta, licet nullum vspiam
locorum viderim, audiuerimque, qui huius beneficio de¬
cantatas illas Croesi opes sit consecutus. Et quidem cum
& tu huius artis cognitionem tibi vindices, paupere vestitu
& eremitano incedis. Ego vero si huius praestantis adeo &
auriferae artis processum cognitum haberem, ingentes di¬
uitiarum thesauros, & mundi opes, dignitatemque com¬
pararem, quae vel potentissimis mundi Regibus terrori
essent, & aemulationi, tales enim huius cultores alijs polli¬
centur: quae tamen, circa haec, tua sit sententia, audire per¬
cupio.
SENIOR.
Video tibi, vulgi huius mundi, & insipientium omni¬
um, sententiam arridere, qui omni studio diuitiarum so¬
lummodo marcessibiles thesauros & voluptatum illecebras
quaerunt, longe vero alia est Philosophorum mens, ac sen¬
tentia, non enim Philosophi nomine talia ludicra sectantes
digni sunt, sed ij, qui ad mysteriorum diuinorum cognitio¬
nem plenariam assequendam annituntur sedulo, omneque
studium & laborem ad Deo Opt. Max. & proximo inserui¬
endum conferunt, ostentationis titulo ac ambitione terre¬
naeque opum congestionis cura remota, licet & illis neces¬
saria