88
17
Pars Prima.
pari ratione etiam dissipationis & reditus ventorum men¬
tio fit crebrior, videmus etiam in agone mortis omnia in
homine ab inuicem segregari, quatuor enim tunc elemen¬
ta, spiritus & anima, quae spiritus nomine insigniuntur, se¬
gregantur, & ab inuicem discedunt, horum loco elemen¬
tatis illa aqua & terra copulantur, & alius etiam aer ac ignis
condensantur. Sideralis spiritus vitae, internus & inuisi¬
bilis homo ad sidera redit, & supra elementa eleuatur, ani¬
ma in sinum Abrahae tendit iuxta Dei promissiones, & sub
altari quiescit, vsque ad consummationem & coniunctio¬
nem, donec scilicet numerus & tempus huius mundi, ter¬
renae matris nostrae, & coeli naturae parentis compleatur:
quin etiam videmus, quo modo terra quotidianos nobis ci¬
bos suppeditet, in ijs latet spiritus elementorum, tanquam
nutrimentum, vt & coelestis essentia. Pari ratione etiam
nutrimentum aquae & ignis habemus, quo temperamentum
conseruemus, in corpore terreno, quod spiritualem etiam
ignem & aquam continet, ad confortandum interiorem
spiritum. Quemadmodum enim terra haec ambo in se ha¬
bet, eodem modo & coelum, quod quinta essentia dicitur, hoc
enim longe nobilius est Elementis, & spiritus nutrimen¬
tum, prout verbum Dei, cibus est animarum, & corporeum
factum est, vt corpus, animam & spiritum coelesti beatitudi¬
ne donaret, quamuis cibus & nutrimentum corporeum
non sit, sed vinculum & sigillum apochae & libri vitae, in te¬
stimonium veritatis, propter exiguam fidem & cognitio
nem numinis diuini imbecillem, cum Deus naturalia & spi¬
ritualia summo amore prosequatur, & velit creaturam
suam omnem in homine esse, & in coniunctione Christi,
quo lapsi releuentur. Quemadmodum vero verbum Dei
principium est omnium rerum, pari ratione etiam est prin¬
cipium imaginis Dei, ex auditu namque verbi Dei, flos ille
spiritus sancti fides oritur, & ex semine illius floris exoritur
arbor
C