88
19
Pars Prima.
bus, non autem magnatibus & filijs huius mundi thesau¬
rum hunc largitur, quem homo iuxta praeceptum Domini
foeneri locare tenetur, ad honorem & gloriam Dei extol¬
lendam & pauperum inopiam subleuandam, ne scilicet in¬
erti ocio torpescentes vitae munia derelinquamus, sed iuxta
Dei voluntatem & beneplacitum opera vocationis nostrae
obeamus. Quod si vero hic thesaurus omnibus tribuere¬
tur, quae quaeso confusio & discordia inter mortales exori¬
retur: nec video, qua ratione dictum illud Syracidae, mi fili,
si Deo in seruire & placere vis, praepara te ad diem afflictio¬
num, verificari posset? Quod quidem dictum de pauperta¬
te, inopia & imbecillitate humana loquitur, vt ex teipso
conijcere facile poteris. Nec etiam hominibus concedi¬
tur, thesauro hoc pro animi libitu vtendi fruendi, ma¬
litiosa enim hominis natura & deprauata. Hoc igitur ar¬
canum nemini reuelato, nec superbiae, auaritiae & ambitio¬
ni manus dato, Dei enim honor est & gloria sola, sic enim
si fortuna fauet, caueto tolli, si fortuna tonat, caueto mergi,
Deus enim vtriusque fortunae arbiter, pro sua voluntate v¬
tranque moderatur, non enim minor virtus est ante ade¬
ptam scientiam, omni studio eam venari, quam post illam
adeptam silentio eandem tegere: verum si alio modo, quam
reuera sese habet, reuelaueris, ars illa summa, artis nomen
& dignitatem amittit. Hinc è Philosophis quidam inquit.
Hoc opus prae omnium oculis abscondito, tanquam ver¬
bum in lingua tua, & ignem in oculis tuis, imo de hoc te¬
cum ipse ne disseras, ne ventus verba tua ad alium perferat,
quod quidem ad tui incommodum postea redundabit, de
hisce ego te fideliter praemonui, tuum est cauere sedulo, ne
corpore & animo poenas luas. Magnus vero est abusus
praestantissimorum horum Dei donorum, quae ex mera gra¬
tia & liberalitate Deus nobis largitur, summa etiam igno¬
minia conculcantur & abijciuntur Philosophica haec do¬
na,
C 2