88
20
Aureliae occultae Philosophorum
na, & scientiae, quae ab ignorantibus pessime conspurcari
solent, ob quam ignominiam etiam lucem hanc videre non
poterunt. Auaritiae autem & luxuriae crimen adeo pror¬
sus in filijs huius seculi inoleuit, vt & domesticis eorum fi¬
des lubrica & iustitiae fontes, iuraque omnia subuertantur,
huiusce rei exemplum quod oculis hisce meis videre mihi
licuit, enarrare placet. Habitabat in vrbe quadam vir prae¬
diues & opum diuitijs apprime affluens, plurimorum filio¬
rum parens, auarus, parcus, & in proprium corpus ob aua¬
ritiam iniurius, ingentes filijs thesauros congerebat, qui in
omni rerum affluentia per matrem educati, opum fiducia
paternarum luxuria & ocio torpescentes, sceleribus difflu¬
entes, cum vitiorum progressu etiam aetatis incrementum
capiebant. Cum vero pater ex hoc vitae diuersorio discessis¬
set, bona illa paterna indies abligurientes, vitijs & sceleribus
immersi, opum & diuitiarum incrementum (vt prius factum
fuerat) stulti expectabant. Verum frustra, sed rei familiaris
& opum decrementum indies sentientes, ad extremam pau¬
periem redacti etiam à maximis sceleribus perpetrandis non
abstinebant, ignominiae & dedecori per omnem vitam ex¬
positi. Haec autem omnia ex peruersa educandi instituen¬
dique liberos ratione prouenerunt, prius enim in morum
& scientiarum cognitione instituendi fuerant. Dei namque
voluntas est, vt distincti sint ordines & gradus hominum, &
alteri alter inseruiat: omnes etiam homines in vocatione sua
& ordine serui sunt, & mercenarij. Dominus enim & serua¬
tor noster alijs itidem opera seruilia praestitit, & discipulorum
pedes abluit, honor autem in alijs minor, in alijs maior est, &
summus, prout dona quoque sunt, & benedictio, hinc illa norma
ab ipso patrefamilias Deo Opt. Max. praescripta, quo modo
seruieris in vocatione tua, eo etiam mercedem tibi numerabo.
Deus vero vnica die dispensat ingentes adeos diuitiarum the¬
sauros vt & opulentissimorum Regnorum diuitias longe exu¬
pe¬