88
46
Aureliae occultae Philosophorum
in fide, absque verbo autem nihil est, est enim ipsum Dei
verbum. Qui autem verbo non credit, cum Adamo illo in
mortis tenebris haesitat, nec spem habet vitae aeternae, non
enim absque fundamento in fide persistere potest: estque
Ethnicus & haeretica prauitate insignitus, qui offendit ad
lapidem angularem, à D. Ioanne praemonstratum. Deus
namque pro immensa sua misericordia quàm plurima me¬
dia nobis proposuit, per quae iuxta voluntatem eius à pluri¬
mis tentationibus & malis praeseruaremur, & vitare posse¬
mus spiritum maledicum & doctrinam peruersam, animae
pariter ac corporis subuersionem procurantem. Officium
magistratus politici huc quoque accedit, per quod magistra¬
tus malorum vim & audaciam à ceruicibus piorum propul¬
sat, concordiam ac pacem procurat, fraudes ac dolos omnes
propellit, & ius suum vnicuique tribuit, non quidem iuxta
hominum affectiones & voluntatem, sed iuxta iustitiae & di¬
uinae voluntatis normam. Idem de medico, & facultate me¬
dica sentiendum, qui omnis generis morbos & infirmitates
abigit, propulsat. Spiritus enim ille malignus omnis ge¬
neris mala, tentationes & afflictiones humano generi im¬
mittit, vt sunt fraudes, malitia, inimicitiae, odia, menda¬
cia, aduersitates, calumniae, inopia, persecutiones, incon¬
stantia, & aliae tentationum variae species, contra fidem,
charitatem & spem militantes, prout etiam in Apostolis
Ioanne, Petro & Iacobo videre licet, qui dum Christus sal¬
uator captiuus ex horto abduceretur, humanae fragilitatis
& inconstantiae exemplum manifestum praebebant. Ver¬
bum igitur diuinum summo studio sectandum, & animis in¬
figendum, sacramentorumque sigillo confirmandum est,
quo sub excessum nostrum ex hac vita fidem nostram obsi¬
gnemus, & contra vim portarum inferorum in vitam aeter¬
nam ingrediamur. Haec vero, quae prolixe adeo à me di¬
cta sunt, ne taedio te afficiant, quin exemplo Tobiae curam
mun¬