88
47
Pars Prima.
mundanarum opum abijcias, contentus necessario quoti¬
diano victu, spem omnem in Deum reclines, pauperibus
eleemosynas distribuas, reliquorum omnium soli Deo cura
relicta. Verum quo dictorum enodationem & intelligen¬
tiam plenius assequaris, munus hocce tibi offero, per quod
dicta plenius & vberius declarabuntur tibi, & consequaris
stipendium & thesaurum largissimum, quo in nouitate vi¬
tae & assiduitate studiorum ad proximi vtilitatem & Diuini
nominis gloriam felicius progrediaris. Hic vere talis est
thesaurus, (si modo Deo adiutore eius cognitionem perce¬
peris,) qui in nullis doctorum libris, nec vnguentariorum
thecis obuius habetur, absconditus prae oculis vsurariorum,
foeneratorum & Euclionum, nec ab vllo homine pretio vllo
comparari potest, haec enim est aqua nostra & ignis, bonis
in vtilitatem & emolumentum, malis vero in perniciem
cedens manifestam, quandocunque mali eo abusi fuerint ad
voluptates mundanas, & desidiam, non enim homines
mundani ea amplectuntur, quae magno labore quaeri solent.
Si igitur humilis, patiens, modestus & placido animo fue¬
ris, thesaurum hunc verae tranquillitatis & opulentiae asse¬
queris, & Deo ac proximo vtiliter inseruire poteris. Pri¬
mum autem omnium Aegyptium illum sacerdotem & Re¬
gem Hermetem, eiusque tabulam Smaragdinam tibi pro¬
ponam, ei comites F. Basilij, comitis Bernhardi, scripta The¬
ophrasti, tincturam Physicorum adiungam, si modo prius,
quae tua de hoc sit sententia, apertius declaraueris.
ADOLPHVS.
En tandem desiderij mei colophon, quem tanta auidi¬
tate & ardore hactenus expectaui: Ego vero sancte polli¬
ceor, me thesauro hoc ad vtilitatem & emolumentum pro¬
ximi, & diuini nominis gloriam vsurum, & communicatu¬
rum esse, actionesque meas omnes eum in finem instituturum,
vt