508
156
AQUARIVM
Quemadmodum autem in praefigurato opere Philo¬
sophico cumprimis; vti tum diximus; notandum obser¬
uandumque fuit, quuod, quemadmodum hoc vulgare au¬
ri corpus ad opus illud minime est conueniens, sed pro¬
pter imperfectionem suam, aliosque multifarios defe¬
ctus, (quibus est obnoxium) inutile, & quasi mortuum
censendum aestumandumque est, atque, ea ipsa de causa,
merum purùm clarumque (quod absque omni impuri¬
tate ac defectu, & vnico dolo numquam falsatum, sed
interno suo sulphure nondum debilitatum siet) pro¬
ferri oportet: ita etiam multo minus heic diuinae filij Dei
essentiae nulla vniuersalis humana natura, vtpote quae in
peccatis concepta, peccato originali inquinata, & adhuc
cottidie peccatis realibus, & praeternaturalibus infirmi¬
tatibus (quibus omneis in genere homines subiacent,
falsata & contaminata fuisset, imputari atque incorpora¬
ri oportuit, vel acceptare debuit, sed mera pura, peccati
expers, & perfecta humanitas.
("Si enim terrenus Adam, ante lapsum, qui tamen saltim crea¬
tura, absque omni peccato, immo sanctus & perfectus homo: quanto
magis coelestis ille. Adam, quem vnigenitus Dei filius in se habet,
habere oportuit.")
Quocirca coelestis aeternus fundamentalis, angularis¬
que lapis Iesus Christus, veluti Philosophicus eodem
modo descriptus est, juxta ambas suas naturas summe
admirandi, partus ortusque, atque adeo imperscrutabi¬
lis naturae & proprietatis est ac manet. Iuxta siquidem
diuinitatem suam ab aeterno, ex sola diuina essentia coe¬
lestis aeterníque sui Patris, verus Deus, immo Dei filius,
cujus egressus (veluti Scriptura ea de reloquitur) ab ini¬
tio