508
220
AQUARIVM
calidum & frigidum: siccum & humidum: & contrarij
qualitatem induere, quae tu primam formam transmu¬
tas, vt materia tum nouam formam recipiat: Obiectum
enim, juxta virtutem & potentiam, subiectum est, quod
substantiam continuo in actu & coperatione conser¬
uat, quae antea saltim in potentia fuit. De re bene disse¬
rentem te quidem audiui, si modo & sententiam opinio¬
nemque tuam ordine commemorare, &, juxta virtutem
efficaciamque tuam, proprie de iisdem loqui possem. In¬
tellexi siquidem, quod Elixir, vti dixti, a quatuor ele¬
mentis suum sortiatur initium, res contrariae sese iterum
vniant, quodque elementa transmutari oporteat. Id
quod sane nullius hominis labor manuum est. Quis enim
sciat, quomodo terrena qualitas essentiam suam cùm ae¬
re communem habeat, cùm frigore correspondeat, & in
humiditatem, hoc est, contrarium suum, transmutetur?
Nam humiditas à frigido humidoque elemento non vult
recedere, quamuis ab igne, quae omnia composita corri¬
gendo meliora facit, magis auxilij accipiat. Est & hoc
quoque naturale opus, quod nigram, albam, & rubram
sese faciat: qui tres visibiles colores tribus cum elemen¬
tis, igne, aqua, & terra consentiunt, & ab aere penetran¬
tur.
Dein etiam affirmas, quod res ista, de vna vnica aliqua
re conficiatur, in vno vnico vase, de vna aliqua substantia:
Quatuor enim vnicam dumtaxat constituunt essentiam,
in qua vnum est, quod ipso in effectu opus & inchoat &
perficit: nihil ipsi, praeter exiguum aliquem calorem, ipsi
de est, quem homo administrat, & exinde, mediante tua
sapientia & arte, omnia necessaria elicit. Omne illud,
praete¬