508
228
AQUARIVM
stis est. Secundo, materiam in vasculo aliquo ita coquit
atque digerit, vt, absque vnicae alterius rei additamento,
corpus & spiritum in vnum transmutet: eapropter de
nouo etiam ei nihil addendum est: nec vlla quoque
fit mixtio, nisi Naturae Principia illam administrent atque
largiantur: quicquid enim ad hoc parit, nobisque relin¬
quit, id ab arte ad opus sumitur. Tertio probat, quod ni¬
mirum realiter ipsoque facto, nulla quatuor elemento¬
rum fiat separatio faciundi lapidis, in argento viuo & So¬
lè, qui altum rubrumque aurum appellatur. Illud enim
cogitare ingens error, & nobili Alchimiae, fundamenta¬
lique Philosophiae omnino est contrarium.
Equidem verùm, certoque certius est quod quaelibet
res elementaris etiam ex ipsis elementis alimentetur si¬
ue nutriatur. Sin itaque nunc bene disposita, & in vnum
subiectum, quemadmodum Natura illud ita protulit,
composita, atque iam separata sient, tunc subiectum il¬
lud corruptum deprauatum, eiusdemue praestans vincu¬
lum, quod elementa conjunctim ad seruauit, ruptum, &
nulla amplius est permixtio, sed à quatuor elementis ad
aliquid facta res per separationem in nihilum iterum re¬
digitur. Nam si pater filium gignere debet, tunc prius
ille minime destruendus est, sed sufficit vt cum ipso semi¬
ne spiritùs generans exeat, quem muliebre semen conci¬
pit, & in calore ita conseruat. Istiusmodi spiritus infan¬
tem, eiusdemue membrorum speciem gignit, quemad¬
modum Auicenna suo loco id testatur. similiquoque mo¬
do cum puro auro comparatum quod lapidis Philoso¬
phici vera est materia: Nam pater est, qui omnia instruit
& instituit: quocirca etiam ille minime destruendus,
aut