508
229
SAPIENTVM.
aut corrumpendus; neque ab elementis suis separandus
est; sed sufficit, vt Sol pater, qui spiritum suum inflat, vir¬
tutem, atque efficaciam, per illum, in virtute & efficacia¬
adfluentem, spiritum (qui verus Philosophorum lapis est,
qui ex terra desumitur) filio infundat; & per parturien¬
tem istiusmodi spiritùm filius fit substantialis.
Ate, natura, igitur nunc tantùm didici, quod Alchi¬
miae ars vera siet scientia, & ideo etiam affirmo altúm¬
rubrum aurum Sol quod appellatur, lapidis vel Elixiris
verùm parentem esse, quò ex tam ingens, magnique pre¬
tij, thesaurus egreditur: qui calefacit, inserit, figit, dige¬
rit, atque tingit per artem, sine diminutione, & vlla vnica
corruptione, aurum illud, quod pater est, à quo filius tam
praeclaros progressus facit. Impossibile itaque nobis, nec
necessarium, neque etiam concessum, vt mixtionem ad¬
teramus, vel elementa separemus, quae natura, in argen¬
to viuo, tam ex: quàm interne, & pari quidem modo in per¬
fecto Solis corpore, in tam decente quantitate, comple¬
xione, & qualitate bene proportionata, conjunxit atque
constituit. Sin igitur nunc naturae scientiam ignoremus,
nullamque quatuor elementorum promixtionum co¬
gnitionem habeamus, quid de eorumdem separatione
sciemus? Summe itaque necessarium est, vt naturam
imitemur, eiusdemue instrumenta, quomodo elementa
facit, vsurpemus: sine qua administratione nos alias in
eductione lapidis hujus formae, & inquisitione huc spe¬
ctantium mediorum, non recti imitatores erimus: per
quae media ad instrumenta peruenitur, quibus natura in
mineralibus, dum argento viuo formam suam tribuit, v¬
titur. Sin autem secus faciamus, tunc illius destructores
sumus,
Ff 3