508
258
AQUARIVM
innituntur, quos in mendacibus istiusmodi Scriptis didi¬
cerunt, & ita turpiter decipiuntur. Nisi enim de Alchi¬
mia tot Scripta fuissent edita, neque etiamnum hodie à
Naturae imperitis tantùm scriberetur, tunc equidem tot
hominum millia hodierno nostro tempore; qui, verae ar¬
tis periti istam suapte comprehendere potuissent: cum
tamen, multis nunc ab annis, vix vnus ad veritatem per¬
uenire possit, eo, quod omneis ferme Philosophiae ama¬
tores solummodo libris, & labore sophistico innitantur,
putentque quod etiam Veteres tanto labore artem con¬
sequuti fuerint. Id quod tamen publice reprehendo, &
rem sese ita habere, nego, cùm ars vera istiusmodi titiuil¬
litio minime indigeat, quo hodierni laborantes vtuntur:
Veteres sapientes ipsi illam non ita administrarunt, licet a¬
liquanto neruosius in libris suis, quo melius rerum im¬
peritos fallerent, de illa scripserint. Quo aeque non tam
prudenter fecerunt, quàm ij, quàm illi, viam fortassis re¬
ctam ingressi, in errorem conijci possent; nisi aliter per vi¬
uos Praeceptores docerentur.
Verum enimuero cum & ipsis viuis Magistris certi sui
limites praescripti sient, quam late, & cui videlicet arca¬
nam istam artem reuelare debeant, vel etiam possint, ne
sigilli mysteriorum diuinorum Corruptores, & Philoso¬
phorum omnium maledictioni subiacere velint: iccirco
melius vt, postpositis nunc libris omnibus, humanisque
didascalis, sola Natura intueretur, eiusdemue mirabilis
operatio, non solummodo in metallorum productione,
sed etiam omnium terrae frugum progerminatione, con¬
sideraretur, atque circulatio sua tam aestiuo, quàm etiam
hyemali tempore, vere, & autumno, de die, & nocte,
aestu,