508
259
SAPIENTVM.
aestu, & calore assiduo ob oculos poneretur, & perpen¬
deretur. Si namque tibi ex ipso fundamento notum es¬
set, quo ex, & quomodo nimirum, Natura singula in ad¬
cretionem, florem, fructum, perfectionemque suam re¬
ferret: tunc quoque haud aegre manus terrae germinibus
adijceres, & ex materia, qua Natura in terrae cauernis ad
diuersa germina vtitur; etiam & tuam intentionem in ef¬
fectum, pro tuo lubitu, deduceres.
Quamobrem, mi frater, iterum atque iterum te nunc
rogatum volo, ne in malam, sed bonam, partem mihi
interpreteris, quod pristinum, à te peractum, laborem, &
cottidie adhuc in Alchimia suscipere soles, omnino con¬
temnam & reijciam: In tui gratiam emolumentumque
illud facio, cum me non lateat, quod nullus, in vniuerso
terrarum orbe, homo isto cum labore, circa quem tu oc¬
cupatus es, aut aliquid efficere, vel ad veram metallorum
transmutationem, quàm affectas, peruenire queat. Abs¬
tineas itaque, inquam tibi pro superfluo, à labore isto, &
mihi obtemperes, qui tibi veritatem praescribo, quam
etiam coram Deo Ter Optumo Maxumo tuebor, neque
mihi necessum est, vt mundùm nouis mendaciis reple¬
am, qui antea iisdem plus justo refertus est, idque à rerum
imperitis, & in naturalibus Naturae coecis hominibus, qui
per falsos libros sese ita seduci passi sunt, & ad sophisticos
labores sese contulerunt, eoque ipso omnia sua bona for¬
tunasque dilapidarunt, nec tamen ad veram artem con¬
ducibile quiddam perficere potuerunt, sed multo potius
in labyrintho quasi implicati remanserunt, & in artis ve¬
ritate omnino desperarunt. Illi, praeterea, homines vlte¬
rius progressi libros scribere inceperunt, non secus ac si
rem
Kk 2