508
260
AQUARIVM.
rem perbelle intelligerent, vel forsitanimagnum exinde
emolumentum cepissent, vnde etiam tamdem in misel¬
los decoctores redacti sunt. Tam diu enim soluerunt,
donec omneis ipsorum fortunae atque bona liquefacta,
& in fauillas redacta fuerint: & tam diu quoque subli¬
marunt, donec ollae & abena perfumarium euolarint,
atque tam diu putrifecerunt, donec ipsorum vestimen¬
ta, ipsis etiam in corporibus, putrifacta fuerint; & itam
diu denique calcinarunt, donec omnia eorum ligna &
carbones in cineres commutati fuerint.
Et haec, frater mi, ipsorum est vtilitas & lucrum, quod
magno labore & molestia consecuti sunt: Quapropter
adhuc semel tibi exemplo sient, & abstineas, quaeso, a la¬
bore isto sophistico: non enim recta via ad veram Alchi¬
miae artem, aut ad veram metallorum transmutationem,
est; sed solummodo, veluti & antea diximus, via ad so¬
phismata est, quibus tonsores balneatoresque medica¬
menta sua praeparare, & lucellum exinde aliquod capta¬
re possunt. Deprehendis insuper quot rerum imperiti
homines ad Alchimiam sese conferant, vtpote Sutores,
Pelliones, Sarctores, alijque, fidem qui fefellerunt;
mercatores & cereuisiarij, qui, magna imperitia, aliquot
annis in carbonaria sese excruciant, & ad metallorum
transmutationem nihil conducibile reperiunt: ideoque
magnos sese medicos temere profitentur, atque verbis
sesquipedalibus gloriosisque verbis aureos montes, mul¬
torumque morborum curationes pollicentur, quos ta¬
men ipsi minime intelligunt: imprudenter QVID pro
QVO, VENENA pro MEDICAMENTIS porrigunt,
quibus multos homines ad orcum mittunt, & coram
Deo